GMH/ÍNDICE A-Z

18 A
1168, abril, 9, Lugo

Foros de Noia

Foro breve outorgado por Fernando II

Fuente: López Ferreiro, A., Historia de la Santa A. M. Iglesia de Santiago de Compostela. Imprenta del Seminario Conciliar Central, Santiago de Compostela, 1901. Tomo IV. Apéndice, doc. nº. XXXVIII, pp. 94-96.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, que a fidelibus in una Deitate colitur et adoratur. Ea que a regibus siue principibus ecclesiasticis et locis uenerabilibus (dantur) litterarum testimoniis et notulis sunt exprimenda, ne postmodum longo tractu temporis obliuioni tradantur. Noscat igitur presens etas et futura quod ego fernandus Dei gratia rex hispanorum amore Omnipotentis Dei et Sanctissimi apostoli Jacobi capitis et patroni nostri, dono et concedo uobis fideli meo domino Petro electo compostellano ut nouum burgum et portum edificetis et instituatis in terra sancti Iacobi, territorio Sancte Xristine de Noya in ripa fluuii Tamari ad honorem Dei et ecclesie predicte, que uso in patrem et pastorem elegit. Hic autem burgus siue portus de caetero Totum bonum ad omnibus uocitetur, et taliter instituo burgum, ut omnes ciues compostellani et quicumque ibi habitauerint, aut proprias domos ibi habuerint nullum ibi reddant pedagium, sed ut est cosuetudo, naues suum reddant portaticum et usitatum pedagium. Similiter et extranei juxta morem et ritum aliorum portuum. Totus burgus sit uester siue uilla, sicut compostellana ciuitas, et omnium successorum uestrorum in perpetuum. De portaticu uero nauium medietatem parti mee regi et mihi soli retineo, promittens et statuens, quod nulli umquam alii persone, non comiti, non militi, sed tantum mihi retineo et conseruabo. Et hec mea medietas numquam transferetur ad alios, nisi ad uso aut successores uestros. Statuo etiam et mando populari burgum ad forum Compostelle, ut omnes in eo habitantes ita uiuant et uobis cunctisque archiepiscopis Sancti Iacobi respondeant, sicut et ciues compostellani. Adjicio etiam quod a Faro usque ad hunc portum, quem Totum bonum uocamus, et ab hoc portu usque ad sanctam Mariam de Lanceatam uel etiam usque ad Patronem, non sit illa praua consuetudo naufragii, qua omnes naufragii et nautae, et naues, et omes res dominis terrae in aliis locis et portibus reddere coguntur; sed nauis aliqua ueniens ad portum sancti Iacobi si infra terminos assignatos naufragium et periculum passa fuerit, et nauis et res omnes absque diminutione et inquietatione suorum sint dominorum, si maris tempestatem euadere poterint. Hoc sit tamen de nauibus, que ad portum Apostoli uenerint, non de aliis. Hoc etiam adjungo, quod omnes incole et habitatores burgi illius memorati sint uassalli uestri et archiepiscopi compostellani, et numquam alterius. Hoc ego facio ad restaurationem portus Apostoli. Quod quicumque infringere uel perturbare temptauerit, iram et indignationem Dei et beati Iacobi cum excommunicatione incurrat et regie majestatis reus teneatur, et perpetuum exilium et suorum omnium amissionem patiatur, et haec carta semper robur obtineat, que facta est in urbe lucensi, sub era MCCVI et quotum V idus aprilis, regnante rege domino ferdinando Legione, Extremadura, Galletia et Asturiis.

Ego Fernandus dei gratia Rex hispanorum hoc scriptum quod fieri iussi proprio roboer confirmo.

Iohannes lucensis eps cf. Petrus auriensis eps cf. Iohannes legionensis eps cf. Gonzaluus ouetensis eps cf. Fernandus astoricensis eps cf. Stephanus zamorensis eps cf. Petrus salamantinus eps cf. Comes urgellensis maiordomus Regis cf. Comes poncius dominans in legione cf. Comes petrus dnans in asturiis. Comes Ramirus dnans in beriz cf. Comes Rodericus in Sarria cf. Ramirus poncii signifer regis cf. Suarius cauriensis eps cf.