Aragunta e os seus fillos véndelle ó prepósito Cresconio a villa que posúen en Bobadela.
TC, fols. 125r. - 125v.
In Dei nomine. Ego Aragunti una cum filiis meis Blandino, Vizoi et Alfidio hac vobis Cresconio conversi in Domino Deo eternam salutem amen. Obinde placuit nobis et accesit bone pacis voluntas nullius quoque gentis imperium neque suadentis articulo sed spontaneas nostras voluntates ut faceremus vobis cartulam vendicionis de villam nostram propriam quam habemus in villa que vocitant Buvatella prope rivulo Sorice quod noster pater Leoverigus comparavit cum ipsa nostra mater Aragunti et nos et ipsos, vendimus vobis omnia / nostra hereditatem que in ipsa villa in nostro iure obtinuimus omnia ab integrum in domos, perfia, vineis, pumares, nugares, amexinares, perales vel omnem pomiferis, arbores, terras arruptas et barbaras, exitum montium, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis per locis et per terminis suis antiquis; abeatis omnia firmiter que nostro dado ipsa hereditatem ab integrum tam que comparavimus quam que plantavimus vel que ganavimus, omnia vobis concedimus pro que accepimus de vos precio quod nobis bene complacuit, id est, cavallos II
os, boves II, linteos XX et VII sub uno solidos XVI et de ipso precio nichil inde apud vos indebito remansit, ita ut nunc die et tempore firmiter possideatis ipsa villa. Et si aliquis homo de progenie nostra vel qualibet forma hominis qui vos calumpniet pro ipsa hereditatem et tunc nos post parti vestre non auctorgaverimus vel divingaverimus in qualibet parte tunc in quelibet iudicio, pariemus vobis tam precio quam ipsa villa omnia duplato et vobis perpetim habituri.
Facta cartula vendicionis III Kalendas Ianuari. Era XXVII post Milesima.
Aragunti una cum filiis meis Blandino, Vizoy et Alfidio in hanc carta vendicionis manus nostras.
Pro testibus: Fortis conversi. Raupari conversi. Florentius abba. Ariulfi conversi. Seniorini conversi. Gutini conversi. Gundulfi conversi. Vitizani conversi. Sisnandi monacho. Pelagio. Vimaredo. Miro. Christoforo. Lopon. Paterno. Gontoi. Savarigo. Florentio. Vimara. Vimaredo. Gimundo. Guntino. Cresconio. Mundino. Vitisclo. Anulfo.