164
1195/11/17.
Paio Arias “Xen” e a súa muller, Elvira Muñiz, véndenlle ó
mosteiro de Toxos Outos a herdade que teñen na vila de Suevos, en Sta.
María de Coiro, por un bo cabalo aparellado e sesenta soldos, máis
outros dez “pro robore”.
Carta de Pelagio Arie Geen et uxoris sue Eluira Muniz de hereditatede Soeuos.
In Dei nomine. Ego Pelagius Arie dictus Geem, miles, et uxor mea Geluira Muniz cum omnibus filiis nostris et omnis uox nostra vobis domno abbati Petro monasterii Sancti Justi de Togis Altis et omni conuentui eiusdem loci salutem. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus vobis cartulam uendicionis sicut et facimus de hereditate propria quam habemus uel habere debemus in terra de Celticos sub monte Pena, discurrentem riuulo Porrario, concurrentem ad ecclesiam Sancte Marie de Coirio, in villa nominata Soeuos, quam hereditatem euenit mihi ex parte matris mee Tuda Aluitiz. Vendimus ibi uobis quantum ibi habemus uel habere debemus tam de auolencia quam de ganancia ubicumque uadunt terminos de ipsa villa pro precio quod de uobis recepimus, id est unum equum bonum insellatum et infrenatum qui fuit de Petro Besezo et solidos LXa, et in robore solidos X. Et ex hodie die de meo iure sit abrasa et in iure uestro sit tradita. Et si aliquis ex parte mea uel // extranea hoc meum factum irrumpere temptauerit sit maledictus usque in VIIam generationem et insuper pariat pulsanti uocem regis istam penam superius nominatam in solidos CCC; et cartula ista semper in suo robore permaneat.
Facta cartula uenditionis sub era Ia CCa XXXa IIIa et quotum XVo kalendas decenbris.
Ego Pelagius Geen et uxor mea et omnis uox nostra in hac kartula manusnostras roboramus.
Q. p. f.: Petrus Arie de Veeru, testes. Petrus Carnota, presbiter de Roo, conf. Johannes Aluitiz, conf. Johannes Qui Uenit, conf. Johannes Tudini, sacretarius, conf. Petrus Gundisalui, conf. Johannes Odoarius, conf.
Johannes Roderici, cantor, qui notuit et confirmat.