GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

483
1177/02/11.
Don Paio Páez dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Cernán, en S. Vicente de Aguas Santas, a cal lle tiña peñorada ó cenobio por un cabalo dun valor de marca e media de prata e mais outra media marca de prata en diñeiro. Así mesmo, don Paio pide perdón polos males que lle fixera ó cenobio, polo cal lle doa para sempre esta herdade.

B.- Tombo, f. 135v.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 28, p. 200.

De villa Sarnam. Carta de Pelagio Pelaiz de hereditate de Sarna.

In Dei nomine. Ego Pelagius Pelaiz vobis domno abbati Petro monasterio Sancti Iusti et omnibus fratribus semper ibi commorantibus in Domino Deo eternam salutem. Placuit mihi et mea fuit uoluntas ut facerem uobis cartam imperpetuum ualitura de mea hereditate quam habeo de sucessione auunculi mei domni Didaci Gelmirici in territorio Luanie sub aula Sancti Uincentii in villa que dicitur Sarniam; dono uobis atque concedo in ipsa villa Sarniam illam hereditatem quam in ipsa villa ganauit supradictus auus meus domnus Didacus Gelmiriz sicut in suis kartulis resonat quam uidelicet hereditatem usque hodie tenuit eam de me in pignore uestra congregacio pro uno caballo de una marca argenti et media, et alia media marca in denariis, et modo insuper delibero eam uobis et dono ut habeatis eam pro uestra hereditate imperpetuum pro illo uestro habere quod ego et homines mei habuimus de uestris hominibus et postea per iusionem domni regis Fernandi debui illud integrare uobis et non ualui; et modo ego et germanos meus Fernandus Patronus rogamus uos multum ut recipiatis me ad gratiam et partatis mihi illa mala que uobis feci et pro hoc dono uobis supradictam hereditatem imperpetuum ut habeatis eam et faciatis de illa quod uobis placuerit. Sed si aliquis ex mea parte uel extranea illam uobis calumpniauerit pariat illam uobis duplatam et insuper solidos Dos; hac semper scriptura in suo robore permanente.

Facta carta uendicionis era Ia CCa XVa et die IIIo idus februarii.

Ego Pelagius Pelaiz in hac kartula manus meas roboro.

Q. p. f.: Johannes, ts. Petrus, ts. Martinus, ts. Fernandus Patronus, conf. Martinus Pardus, conf. Didacus Cusim, conf.

Munio, presbiter, quod notuit et conf.