GMH/ÍNDICE A-Z

488
1074/ 08 / 21

Velasco Fernandiz e a súa muller véndenlle a Aliarigo Pelaiz parte da súa herdade en san Salvador de Eires.

TC, fols. 170r. - 170v.

KARTA QUE FECIT VELASCO FERNANDIZ ADALIARIGO PELAIZ DE SANCTO SALVATORE DE EIRES.

In Dei nomine. Ego Velasco Fernandiz et uxor mea Lupa unariter cum filiis nostris nominibus Ruderico, Menindo, Nunno, Garsea, a tibi Aliarico Pelagiz in Domino Deo eternam / salutem amen. (...)1 atque placuit enim nobis bone pacis et volumtas sano animo integroque consilio nec suadentis articulo qui est fraudis ingenio sed spontanea nostra volumtas, accessit volumtas qualiter facimus tibi Aliarigo Pelaiz sicut et facimus kartula vendicionis de hereditate nostra propria que habuimus de parte ille comite domno \O\veco et de domna Lupa qui fuerunt avios nostros, et venit nobis de illos in portionem. Et habet iacentia ipsa hereditate in loco predicto et territorio que vocitant Eires, sub mons que dicunt Montezello, rivulo Eires vocabulo eclesie Salvatoris, damus vobis illa atque concedimus pro ipso vestro kavallo colore mauricello apreciato in soldos CLª quem nobis bene complacuit, et vobis de ipso precio apud te nichil remansit indebitum sed omne completum est. Ita ut hab odierno die et deinceps maneat ipsa hereditas de iuri nostro abrasa, et iuri vel dominio sit tradita atque confirmata, habeas tu illa iuri quieto et omnis posteritas tua vel cui eam relinquere volueritis liberam a Domino et nobis habeatis licentiam. Et determinant ipsa hereditate per aqua de Eires, et de alia parte per illo monte de Peraria, et de alia parte per illa strata de Ernildi, et dividet cum Bersar et inde per illo arrogio que discurret inter illo sauto, et sancta Marta per suis terminis et locis antiquis, pascuis, paludibus, exitus vel regressum, aquis aquarum, sesigas molinarum cum aductibus et prestationibus suis, quomodo illa obtinuerunt avos vel parentes et nos usque hodie ubi illa potueritis invenire. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc kartulam vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus vos aut progenie nostre vel extraneis, et nos in concilio auctorgare vel divindigare post vestra parte noluerimus quisquis ille fuerit, pariet vobis aut qui voci vestre pulsaverit ipsa hereditate duplata vel triplata, et post parte iudicis aliud tantum et hanc cartulam in perpetuum perpetua obtineat firmitatis roborem.

Facta cartula vendicionis XII Kalendas Augustas. Era CXIIª post perhacta Milesima.

Ego Velasco Fernandiz et uxor mea Lupa una pariter cum filiis nostris in hanc cartulam vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Furtunio Sansiz cfr. Nunno Fernandiz cfr. Munio Velasquiz cfr. Cidi Vediniz cfr. Santius dux prolis Ordoni cfr. Nunnus prolis Velasconi cfr. Fidel Oduariz cfr. Fernando Osoriz cfr.

Seniorinus exaravit et manu propria signum feci (signum).

1 +- 18.