GMH/ÍNDICE A-Z

23

1182, xullo, 25. Vilafranca.
Privilexio do rei don Fernando II de León á poboación de Ribadeo para levar a cabo a translación da sé mindoniense desde Vilamaior á expresada poboación de Ribadeo, traspasando o dominio da referida vila a don Rabinato, bispo de Mondoñedo. No mesmo documento figura o instrumento de venda que o conde don Rodrigo lles fai ó expresado rei e bispo.
A, perg. algo deteriorado e cosido sobre outro pergamiño do Comisario xeral da Santa Cruzada, de 250 x 350 mm. Letra minúscula diplomática.
C, papel.
Ed.: flórez, vol. xviii, p. 356.

(Crismón). In nomine Iesu Christi. Amen. Bonorum regum interest gloriam sui nominis exaltare atque sui regni incremento intendere nouas et conmendabiles populationes facere et / super omnia ecclesias Dei eorumdem dominio subditas prerogatiuis suis ampliare maxime autem eas que a solidto sue prouisionis et helemisinarum iuuamine in / aliarum respectu usquequaque destitute manserunt. Ea propter ego rex domnus Fernandus una cum filio meo rege domno Adefonso de consilio procerum curie mee / pro noua mea populatione facienda in conpetenti loco de Ripa Euue propter regni mei incrementum seruiciumque mihi et heredi meo ab eo loco plus solito exibendum et propter minduniensem / episcopatum quem ad eam populationem pro ipsius ecclesie statu meliori sane censeo transmutari recipio mihi et ecclesie minduniensi pro iure suo hereditario a uobis comite domno Roderico et uestram pulsante uocem per exactionem mille et quingentorum aureorum Ripam Euue cum omni iure suo quodcumque uobis comiti et parti uestre potest pertinere et cum eo iiies illas ecclesias quas uos comes Rodericus de concanbio minduniensis ecclesie habeba/tis possidebatis et in comparatione huius mee receptionis do uobis mille et quingentos morabetinos auro penso et cunno equiualentes quibus persolutis omnis uestra conquestio apellationis et pretectionis / aduersus episcopum domnum Rabinatum et minduniensem ecclesiam suam facta quia coram nobis et uniuersis curie nostre deposuistis cessare habet et nec uos nec aliquis de parte uestra ius aliquod in Ripa Euue et in omni suo iure / ulterius debeatis nullatenus exposcere sed hoc totum mihi et ecclesiae minduniensi remittitis et liberatis de quo si quid requisieritis nullus de cetero resondere compellatur. Ego comes Rodericus cum eis omnibus qui / partem meam et uocem pulsare habent spontanea uoluntate uendo uobis domno rege Fernando filio uestro regi domno Adefonso et ecclesie minduniensi in perpetuum Ripam Euue cum omni iure suo et libero uobis / similiter illas omnes meas tres ecclesias quas de concanbio ipsius ecclesie habebam et possidebam et pro hac uenditione et ecclesiarum liberatione mea spontanea recipio a uobis mille et dos (quingentos) morabetinos bonos et / in uestra manu et conspectu uniuersorum curie uestre depono apellationem et omnem querellam quam aduersus domnum episcopum minduniensem et suam ecclesiam concipiebam et ante domnum Papam ducere proponebam quia nullus successor meus nec aliquis de meo ordine super hoc iure occasione sibi inveniat ullatenus conquerendi seu ius aliquod reposcendi. Et ut hoc stabile maneat et inconcussum presens scriptum ratum habeo et / propria manu cum meis fratribus confirmo. Facta karta apud Uillamfrancam viiiº kalendas augusti Era mª ccª xxª. Ego rex domnus Fernandus una cum filio meo rege domno Adefonso et cum comite Roderico / hoc scriptum quod fieri iussimus propriis manibus confirmamus ( Selo rodado, pequeno, co león no centro e a lenda ó redor: Signum Fernandi regis Hispaniarum).

(1ª col.):
Froila Ramiriz regis signifer confirmat.
Petrus Pelagii de Thoronio signifer uocatus confirmat
Melendus Munniz confirmat.
Fernandus Sancii de Caldellas et omnes qui erant in curia confirmant.
(2ª col.):
Qui presentes fuerunt: Petrus de Arcis prior Ospitalis.
Martinus Petri conmendator de Ponte Minei.
Iohannes Gallecus et Garsias Fernandi de Cubellos.
Nunno Pelagii. Menendus Uelasci.
Arias Uelasci. Gondissaluus Pelagii
(Parte inferior):
Ego Bernardus domni regis notarius mandato suo et per manum domni compostellani archiepiscopi cancellarii scribere iussi et confirmo.