1167/12/11.
CHRISTUS. In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. Catholicorum regum decet celsitudinem sancta loca ac religiosas personas diligere et uenerari et eas largis ditare muneribus atque in prediis et possessionibus ampliare; ea propter ego domnus Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, vna cum uxore mea regina domna Vrraca, per scriptum donationis firmissimum imperpetuum ualiturum do Deo et monasterio Sancti Justi et vobis abbati domno Petro atque successoribus uestris illum meum regalengum quod habeo in terra de Intinis, videlicet Cando integro, vt ab hac die et deinceps prefatum regalengum habeatis cum pratis, pasquis, montibus, fontibus, riuis, molendinis, arboribus, petris et cum omnibus directuris suis uel cum flumine Tamar de Lueyro usque in Merou quantum habeo uel habere debeo, et possideatis, vendatis, donetis, conmutetis et omnem uestram uoluntatem de illo faciatis jure hereditario imperpetuum uobis habendum dono et concedo pro remedio anime mee et parentum meorum. Siquis igitur tam de meo genere quam de alieno hoc meum uoluntarium factum irrumpere temptauerit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat, et cum Datam et Abirom quos uiuos obsorbuit terra, in inferno penas luat, et pro temerario ausu parte regis Cm libras auri persoluat et quod inuaserit uobis uel uoci uestre in quadruplum reddat; et hoc scriptum semper maneat firmum.
Facta carta III idus decenbris, era Mª CCª Vª. Regnante rege domno Fernando Legione, Extremadura, Gallecia et Asturiis.
Ego domnus Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, una cum uxore mea regina dompna Vrraca hoc [scriptum] quod fieri iussi proprio robore conf.
Comes Vrgelensis, maiordomus regis, conf. Comes Poncius, dominans inLegione, conf. Comes Petrus, dominans in Asturiis, conf. Comes Ramirus, dominans in Berez, conf. Comes Rudericus, dominans in Sarr<i>a, conf. Gomez Gonzaluez, dominans in Trastamar, conf. Ramirus Poncii, signifer regis, conf.
Petrus, Dei gratia ecclesie compostellane electus, conf. Johannes, lucensis episcopus, conf. Petrus, auriensis episcopus, conf. Johannes, legionensis episcopus, conf. Fernandus, astoricensis episcopus, conf. S<t>ephanus, zamorensis episcopus, conf. Petrus, salamantinus episcopus, conf. Gunsaluus, ouetensis episcopus, conf. Suerius, cauriensis episcopus, conf.
Rodericus, archidiaconus, cancellarius regis. Petrus de Ponte, notarius. Pelagius Goter scripsit.