GMH/ÍNDICE A-Z

366
1158/07/27. Santiago de Compostela.

O arcebispo de Santiago, don Martiño, e o seu cabido dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Vilanova, en Sta. María de Cornanda.

B.- Tombo, ff. 111v-112r.

Transcr.- GUAJARDO-FAJARDO, M.ª de los Á.- “Fundación y orígenes...”, ap. doc., doc. n.º 4. SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 15, pp. 188-189.

Carta de archiepiscopo domno Martino de Villa Noua in terra de Cornanda.

(Christus monogramático). Comuniter quidem ad omnes fideles maxime autem ad prelatos sancte ecclesie spectat, et cetera. Ea propter ego Martinus, ecclesie Compostellane Dei gratia archiepiscopus, pauperes Christi qui monasterio Sancti Justi de Togis Altis sub venerabili abbate Aria secundum regulam beati Benedicti uiuunt donatione aliqua destinaui adiuuare, itaque communicato consilio personarum nostrarum videlicet decani Petri, cantoris Pelagii, archidiaconorum Fernandi, Petro, Didaci, magisterscolarum Pelagii, cardinalium Arie, Bernardi, Nunonis, Petri et item Petri, judicum Petri et Didaci, suffragante omne vniuerso nostri capituli assensu, iamdicto abbati Arie et fratribus eius atque omnibus quicumque his accesserint uel successerint imperpetuum damus et concedimus hereditatem illam Sancti Iacobi que uocatur Villa Noua territorio Cornanda secus ecclesiam Sancte Marie prope fluuium Tamar per suos terminos antiquos cum omni suo iure quod ibi ecclesia Beati Iacobi usque modo habuit uel habere debuit. // Hanc igitur itaque donationem quam ob remedium animarum nostrarum facimus sicut firmam semper esse uolumus ita huius scripti pagina confirmamus. Siquis quod absit hoc nostrum factum infringere temptauerit parti regie Dos aureos componat et predicto monasterio iamdictam hereditatem in duplo restituat et usque ad dignam satisfacionem uinculo anathematis teneatur, hoc uero scriptum robur in firmitudinem semper habeat.

Factum die VI kalendas augusti, era Ma Ca LXXXXa VIa.

Ego Martinus, Dei gratia Compostellanus archiepiscopus hoc scriptum quod fieri iussi proprio robore conf.

Ego Pelagius de Lauro, Dei gratia magister scolarum, conf.  Fernandus, ecclesie Beati Iacobi archidiaconus, conf. Petrus Tacitus, ecclesie Beati Iacobi kardinalis, conf.  Arias, ecclesie Beati Iacobi kardinalis.  Petrus Prior, iudex, conf.  Bernardus, kardinalis, conf.  Didacus Adefonsi, iudex, conf.

Ego Petrus Pardo, ecclesie Beati Iacobi Dei gratia decanus, conf. Petrus Stephani, archidiaconus, conf.  Pelagius Canus, ecclesie Beati Iacobi cantor, conf.  Pelagius Gudesindi, ecclesie Beati Iacobi canonicus et subdiaconus, conf. Magister Petrus, ecclesie Beati Iacobi canonicus diaconus et domini archiepiscopi cancellarius, conf.

Pelagius de Vizu, clericus, iussu magistri Petri, domini archiepiscopi cancellarii, notuit et conf.