Noverint universi quod
sub anno domini mº cccº xviº scilicet
domenica die, sexta die junii in presencia mei Johanis
de Santarena tabellionis bracarensis et testium
infrascriptorum, Fernandus Petri
comparuit nomine episcopi et
capituli ecclesie auriensis quorum
procuratorem se dicebat coram reverendo
patre domino Johane dei gratia electo
confirmato in archiepiscopatum sancte
ecclesie bracarensis et petiit ab eo sibi
concedi apelos super appellatione
ab eo per ipsum interposita ad curiam
romanam. Et tunc dominus electus
respondit ad cedulam que pro appellatione
lecta fuit per dictum Fernandum coram
eo videlicet quod dictus dominus
electus non gravaverat nec gravare
entendebat predictos episcopum et
capitulum ut iam predixerat. Et ad
id quod dicebatur in dicta cedula vocando
se dictum Fernandum procuratorem
dictorum episcopi et capituli
respondit ipsum falsum asservisse cum
non constaret ipsum esse procuratorem
suum sufficientem ad agendum et
respondendum prout iura volunt per publica
instrumenta et legiciam documenta secut
in actis evidenter poterit apparere. Item ad id
quod dicitur in dicta cedula quod
dictus dominus electus non
debebat esse judex in carta sua etc.
Respondit dominus electus contrarium
esse verum cum metropolitani et
diocesani malefactores et detemptores rerum suarum
ecclesiasticarum possint coram se evocare
et cartas super hoc sine debito terminare,
maxime quia hic non agitur nisi
racione procuratorium sibi
debitarum que de iure conceduntur eisdem
et negando quod non tenentur racione
visitacionis dare procuraciones
per consequens negant ius spirituale
et correctionem animarum cum
racione correctionis animarum
procuraciones ministrentur et
ut satisfacere episcopo et capitulo
supradictis commisit cartam istam dicto
decano bracarense et sine debito terminandam
licet dictam cartam posset per se audire
et terminare ut superius est
iam dictum. Respondit etiam quod
cum dicti episcopus et capitulum
per suas literas fuissent citati super
certa pecunia sibi de iure debita racione
procuracionum ut certo termino
coram eo per procuratorem legitimum
comparerent et tamquam inobedientes non
comparuerint nec procurator
legitimus ut predicitur pro eisdem
comparuerit et sic fuerent inobedientes
et contumaces tenere veniendo contra
iuramentum prestitum per dictum
episcopum de obediencia et reverencia facienda
dicto domino electo et sue matri
ecclesie bracarensi et cum iure sit
cautum quod contumax non auditur
appellans, idcirco dixe quod eorum
appello non procedit et ei non
detulit tamquam inani et frivole manifeste tam
hanc responsionem dicto Fernando
Petri duxe pro apelis refutatoriis
concedendam et in continenti hos
tendit dictus dominus electus ad
convincendum maliciam prefatorum
episcopi et capituli et certificandum
ipsos de procuracionibus
supradictis quasdam patentes litteras domini
Johanis Vincentii de Barroso collectoris dictarum
procuracionum suo vero sigillo a
dorso fixo sigillatas quarum tenor talis est:
Viris
venerabilibus ac discretis decano ac capitulo
auriensi Johanes Vincentii archidiaconus
de Barroso in ecclesia bracarense vester
devotus amicus cum promptitudine
serviendi in vestra gratia se comendat.
Sabede que o onrrado padre e señor don Johane pela
mercee de deus eleyto confirmado en arcibispo
na santa igleia de Bragaa me envyou dizer que
vos lhe non queredes dar os dinneiros das
procuraçoens que eu ouvi a recadar no
vosso bispado no tenpo do arçibispo don Martino
ata que vos eu desse ou envyasse hun (serviiço) (...)
y a en que he conteudo que vos obligastes a min
por eles ou vos envyasse minha carta ab(...) que se os
vos dessedes ao dito señor eleyto que me dava deles
por pagado e que (...) contra vos avia, et vos ben
sabedes que en(trelos ...).
[
reverso]
Ap
eli
c
oncessi
p
er
electu
m.