GMH/ÍNDICE A-Z

135
1318, xullo, 28
revogación

O cabido revoga para a súa mesa a administración da Terra do Vicariato, que tiña Gonzalo Núñez, deán, electo bispo de Lugo, e déixálla para os seus gastos ata o momento da súa consagración.



ACOu, Escrituras IV, 39

Noverint universi personis scripti seriem inspecturi quod in presencia mei notarii et testium infrascriptorum, capitulo auriense congregato per pulsacionem campane prout moris est in loco solito, consistentes ostenderunt et ibi legi fecerunt quodam scriptum cuius tenor talis est:

Quia nemini facit injuriam qui utitur iure suo, hanc est quod nos universum capitulum ecclesie auriensis, attendentes quod administracio seu jurisdicio ordinaria omnium ecclesiarum de Aguiar et de Ravaeda et de Inter Mineum et Arnoeam quae nunc tenet a nobis tamquam vicarius noster venerabilis vir dominus Gundissalvus Nunii decanus eiusdem ecclesie ac electus in episcopum ecclesie lucensis, est mensse nostre coram multum necesaria propter nimiam pauperitatem eiusdem mensse, jccirco predictum administracionem seu jurisdicionem omnium predictarum ecclesiarum ex nunc ad nos integre revocamus mensse nostre ea perpetuo applicantes ut fieri consuevit, verumptamem facimus graciam specialem eidem electo propter necesitates suas que ei de novo emergunt et propter magnas expenssas quas ad presens appartet cum meensario facere in persecucionem electionis sue in quibus nos decet cum pro posse juvare ad honorem et statum suum promovendum et per consequens ecclesie auriensis, videlicet ut predictam administracionem seu jurisdicionem tentat ei exerceat sint prius tamquam vicarius noster et nomine nostro quedam retinuerit decanatum eiusdem ecclesie seu donec in episcopum lucense fuerit consecratus.

Quo scripto lecto petierunt a me notario quod darem eos ex hoc publicum instrumentum. Actum fuit hoc in capitulo xxviii die mensis julii, era millessima trecentesima quinquagesima sexta. Presentibus (testibus) Michaele Domenici maiordomo capituli, Petro Laurentii et Iohane Laurencii clericis chori auriensis.

Et ego Rodericus Guterrii notarius publicus auriensis auctoritate domini episcopi et ecclesie eiusdem hiis presens fui et ad peticionem predictorum presens instrumentum scripsi meo solito signum in testimonium omnium premisorum quod tale est.

(signum)