GMH/ÍNDICE A-Z

205
975[ 975 - 1011 ]*

Relación das propiedades adquiridas polo prepósito Cresconio en Armariz, Tredones e Buarios.

TC, fols. 73v. - 74r.

Inventario de Armarici, de Tredones simul et de Buarios, id sunt in Ezebrario, et de villa Mediana. Ego Ionarico et uxor mea Sonimera una pariter cum filiis nostris // vobis domno Cresconio preposito, concedo vobis villam nostram propriam medietatem integram quam abuimus de avios et parentibus nostris, et est ipsa villa vocitata quam nuncupant Armarici, territorio Bubalo, subtus castro Litorie discurrente rivulo Laonie. Concedimus vobis de tota ipsa villa medietatem integram in domos, edifitiis et intrinsecis domorum, terris, vineis, saltis, pomeriis, et omnium frondium arbusculis vel omnia quicquid in ipsa villa ad prestitum hominis est, seu et sesigas molinarum, exitus montium, accessu vel recessu, aquis aquarum cum eductibus suis ubicumque eam potueritis invenire per suos terminos antiquos. De omni tota ipsa villa medietate ab integro vobis concedimus, et illam aliam medietatem non abemus licitum ad alium hominem vendere aut donare, nisi si abuerimus in nostra voluntate illam vendere aut donare ad vos quia illam aliam medietatem iam inde abetis pro qua accepimus de vos pretium per annos malos, in pannos, saiales et linteos, tritico, centeno et vino, pretium quod nobis bene complacuit, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebitum. Ego Rando vobis domno Cresconio preposito concedo vobis in villa quam vocitant Tredones que est subtus castro Litorie, in loco predicto subtus eclesie vocabulo sancto Petro et iuxta villam Teadario. Concedo vobis de tota ipsa villa IIIIam integram in domos, terris, vineis, pomiferis, omnium frondium arbusculis, exitus montium, accessu vel recessu, aquis aquarum cum eductibus et prestationibus suis. Concedo vobis ipsam meam IIIIam integram quamtum me competet inter meos germanos vel heredes, ipsam meam IIIIam integram eam vobis concedo per suos terminos et locos antiquos, et aditio vobis ibidem illo moreto pro quo accepimus de vos pretium placabilem equa una, vacca una, et linteo laneo que mihi bene complacuit. Ego Tadario et filia mea Lovegoto vobis domno Cresconio preposito, et ego frater Aquila vobis domno Cresconio concedimus vobis villam que fuit de Tadario et filia sua Leovegodo, concedimus vobis ipsam villam ab integro quomodo eam obtinuit ipse Tadario in suo iure, sic eam vobis concedo per cartam et scripturam firmitatis quam mihi ipse Tadario fecit, pro qua illum sacavi de fisco et propter multum bonum et moderationem quam ego ei feci. Et accepimus proinde de vos unum poltrum nimis obtimum que mihi bene complacuit. Alia hereditate quam abemus in villa quam vocitant Ezebrario prope vocabulo sancto Stephano, et fuit ipsa hereditas de Monno et concedit nobis ipse Monno ad monasterium ipsam hereditatem, sive et in ipsa villa de Ezebrario sic abemus ibidem villam que fuit de Pallito Ciprianiz, vocitant ipsa villa Villarino, terris, vineis, pomiferis, arbores, omnium frondium arculis, quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa, exitus montium, accessu vel recessu, aquis aquarum.

* Idem que no documento anterior.