1334, marzo, 7. Lugo
O Cabido acorda non recibir cóengos de aniversario durante seis anos.
[...]
idcirco nos Fernandus Arie, decanus, ac univer[...] capitulum
attendentes quod aliqui clerici [...] chori ecclesie lucensis qui
canonici aniverssariorum de conssuetudine [....] eo de denariis
aniverssariorum qui distrib[....] eos qui veniunt in ipsa ecclesia ad
horas equales cum aliis canonicis eiusdem ecclesie recipiunt
porciones consueverunt esse [....] nostro videlicet XII pauci [plures
vel paucores] ac ydonei et in facultatibus habundantes; ita quod
quibus de predictis canonicis [...] misseriorum habebant competentem
provisionem videlicet: VI solidos vel unum morabitinos monete regis
donni Fernandi cotidie de [......]ssariis pro exponsis. Et modo in
presenti propter dictam importunitatem potencium plures quam XXXª
et fere quadraginta clerici [...] canonicos aniverssariorum in eadem
ecclesia sint [poniti] et recepti et porcio uniuscuiuslibet pro
omnibus horis tocius diei, duos dineros eiusdem monete pro dolor non
excedat, maxime cum casalia hereditates et possessiones et domus
dictorum aniverssariorum sint valde deteriorare in tantum quod summa
precii arrendacionis earum qui consuevit ad sumam quinque milium
morabitinos ascendere, ad duo millia non attingit. Idcirco nos,
decanus, et capitulum supradicti volentes huic intolerabili casici
pro ut possumus ocurrere, et non tanti dicte ecclesie et servitorum
ipsius cum opportuno remedio subvenire, pro nobis et universso dicte
ecclesie capitulo, et pro subcessoribus nostris, promittimus,
statuimus et etiam ordinamus quod ab ista presenti die usque ad seys
annos proximo subsequentes, nullum recipiamus nec ponamus clericum in
canonicum aniverssariorum, nec aliquomodo, seu quocumque quesito
colore sustineamus, quod pro canonicum aniverssariorum in dicta
ecclesia recipiatur, nec pro canonico aniverssariorum et horarum
aliqualiter habeatur cum sint ibi modo in dicto officio poniti et
recepti, qui possunt congrue sufficere per totum predictum tenpus
seys annorum ad serviendum in choro ecclesie [praelitate] quam
provisionem statutum et ordinacionem, tam quam alias constituciones
dicte ecclesie laudabiles et racionabiles promittimus per iuramentum
quod super hoc corporaliter prestamus ad santa Dei evvangeliam, pro
nobis et subcessoribus nostris inviolabiliter observare. Omnes etiam
pressentes et futuri persone canonici et porcionarii dicte lucensis
ecclesie istud statutum prout alias constituciones et statuta dicte
ecclesie usque ad predictum tempus servare inviolabiliter teneantur
sub pena prestiti et prestandi de observandis constitucionibus dicte
ecclesie iuramenti.
Actum
in thesauro dicte ecclesie in capitulo ad hoc per pulsationem campane
iuxta morem dicte ecclesie celebrato, septima die mensis marcii, era
Mª CCCª septuagesima secundi.
Qui
fuerunt presentes in dicto capitulo et corporaliter prestiterunt
huiusmodi ad sancta Dei evangelia iuramentum: donus Fernandus Arie,
decanus; donus Fernadus de Deo, cantor; Alvarus Didaci, archidiaconus
de Sarria; Petrus Roderici, archidiaconus de Decon; Arias Pelagii,
thesaurarius; Iohannes Fernandes, Petrus Gualvan, Velascus Didaci,
canonici.