GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

41
1302, febreiro, 10

testamento

Cláusulas do testamento do deán mestre Pedro.


ACOu, Escrituras XII, 31


In nomine domini nostri Ihesu Cristi amen. Quia nichil est quod magis hominibus debeatur quam ut suppreme voluntatis postquam iam aliud velle non posunt liber sit stilus et licitum quod iterum non reddit arbitrium. Idcirco ego magister Petrus auriensis decanus licet indignus condo de rebus meis huius modi testamentum nec post mortem meam super eis oriatur aliquibus occasio contendendi nisi corpore non sum sanus tamen compos mentis mee et integri mei sensus. In primis do animam meam domino meo Ihesu Cristo et gloriose virgini matri sue et beato Martino confessori et eligo mihi sepulturam (ad) ausidam sancti Eleuteri ubi requiescit Johanes Martini de Cas de Sancho consanguineus meus et ponatur tumulus lapideus cum lapide superposito. Item lego capitulo auriense mille morabetinos ad emendas possesiones de quarum fructibus faciant annuatim anniversarium pro anima mea in die obitus mei. Item lego eidem capitulo cc morabetinos quos dividant inter se in die sepulture mee et (...). Item lego Alffonso Domenici fratri meo patrimonium meum quod habeo in Codario et det inde quolibet anno (...)os modios vini capitulo auriense ad faciendum festum translationis Sancti Jacobi ut ego (...)everam facere in ecclesia beati Martini cui etiam lego vineolam quod emi in Parata (...). Item (...) etiam quod de cappella Johanis Carballar(...) cc solidos annuatim in festo trans(...) Jacobi ad faciendum dictum festum cum aliis (...) modiis vini suppradictis.

Et ego Bartholomeus Petri canonicus auriensis eiusdemque civitatis chancellarius ad peticionem decani et capituli et de mandato venerabilis viri domini Domenici Petri archidiaconi de Varoncelle et reverendi patris domini Petri dei gratia episcopi auriensis vicarii generalis hoc transsumptum ex testamento prefacti decani manu propria transcripsi signumque meum apposui in testimonium rei geste, iiiiº idus februarii, era mª cccª xxxxª. Presentibus testibus Petro Roderici canonico, Alffonso Roderici cappellano Sancti Johanis, Alffonso Petri clericis chori.

signum