GMH/ÍNDICE A-Z

288
1091/ 03 / 05

O indigno famulo Christi Pelagio Ariani filio ad ius monasterio, fai o seu testamento a beneficio do mosteiro de Celanova onde pide ser soterrado.

TC, fol. 113r.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, in cuius nomine et honore monasterium  Cellenove constructum esse plurimis dinoscitur. Et presens temporis Petrus abba vir per omnia tocius sanctitate operis laudabil et ad cuius fama preconiis et audita miraculis1. Ego indigno famulo Christi Pelagio Ariani filio ad ius monasterio testum ex omnibus hereditatibus meis fieri delector, et sicut ad quandam Gemondo scribere huiusmodi mando. Id est sana mente sanoque consilio lectulo quidam infirmitate detemptus, evitans casuale mortis eventum hunc voluntatis mee testamentum valere decerno, et ideo cum e rebus humanis obitum reddidero, tunc ad eclesiam vel monasterium Cellenove ubi corpusculum meum sepeliendum mandavi volo pertinere. In territorio Limie inter Parata et Guntimiri cuncta qua habeo in Guti sub castro sancto Georgio, id est de tres hereditates IIIIª. Et in terra de Vanate in Rubiales villa una, in Martiniani alia, in Gaudilanes ita quam dicunt Cobellas, et in terra de Petraio in Tredones ita, et interripio sic, et in omni loco ubicumque invenire mea racione secundum avorum et parentum meorum cum heredibuis meis obtinui. Hec omnia cum omnibus prestationibus vel adiunctionibus eorum cum omni stabilitate post locum sanctum superius memoratum permaneat, ut habeant exinde sancti Dei temporale subsidium et ego ante Deum premium repromissum. Et neque a me neque a quemqua heredum meorum aut ex transverso hac aliquatenus posse infringi, et nec sic quoque hunc factum meum valeat disrumpere. Nam si quis sane quod fieri non creor aliquis contra hunc testamentum venire conaverit, toth libras auri fisci iuribus cogatur exsolvere, et confusus recedat atque cum Iuda Scarioth habeat participium amen.

Ego iam dicto Pelagio in hunc factum meum quam gratanter animo fieri iusi, testibus a me rogistis pro firmitate tradidi roborandam (signum).

Factum testamentum IIIº nonas Marcias. Era M C XXVIIII.

Prepositus huius monasterii Cellenovensis Gaudilani confirmans adque omnia cognoscens.

(1ª columna:) Pelagius Didaci cfr.- Pelagius Petriz cfr.- Munio Arias cfr.- Almacius Romani cfr.

(2ª columna:) Iohannes presbiter cfr.- Didacus presbiter cfr.- Petrus presbiter cfr.- Muninus presbiter cfr.

(3ª columna:) Pelagius diaconus cfr.- Iulianus diaconus cfr.- Benedictus diaconus cfr.- Milianus simplex cfr.

(4ª columna:) Gundesindo ts.- Arias ts.- Pelagio ts.- Petro ts.- Nuno ts.

IEMONDUS INDIGNUS PRESBITER NOTUIT.

1 Dende o anterior punto e ate aquí, está suliñado no orixinal.