8
1095, xuño, 30.
Vimara Menéndez dóalle ó mosteiro de San Miguel da Coelleira a terceira parte da igrexa de San Xiao de Loiba e outra terceira parte da quinta, cos seus homes.
A, perg. de 180 x 45 mm. Letra visigótica cursiva.
C, papel.
Ed.: e. cal pardo: El Monasterio de San Miguel de la isla de La Colleira, Madrid, 1983.
In nomine Domini nostri Iesu Christi qui cum Patre eius in unitate est colendus per infinita seculorum secula. Domnis inuictissimis hac triunphatoribus santisque martiribus et presertim mihi fortissimis patronis nostri sancti Saluatoris et sancte Marie Uirginis et sancti Mikaelis Archangeli et omnium / sanctorum sanctarumque Dei quorum ecclesia fundata esse dignoscitur territorio Gallecie in locum Quonicularia intus mare et faee Saure. Ego enim exiguus et Dei famulus Uimara Menendiz qum sim mole depressus pecatorum et non deiectus usquequaque in desperacione / et ideo annuit mihi ut de sucessione mea uestris altaribus conferrem tertiam de ecclesia sancti Iuliani de Lovia et de alia tertia vtam partem offero do etiam iiitos homines medios ex mea creacione qui sunt filii Sisnandi et alios medios sunt ex sancti Martini nominibus Froyla /et Gundisaluus et alia sua germana et abitant in Lovia. Do hoc exiguum meum munus quod fuit de patre meo Menendo et de avio meo Scemeno Lupiz uestris altaribus sanctis sub manu domni Gundisalui pontificis menduniensis et abbati Veremundi pro / uictu monachorum et omnium in uita sancta perseuerancium et pro luminaribus altaris et restauracione sancte Dei ecclesie. Prebeo iam predictum munus cum omnibus suis terminis et locis antiquis / per terminis de Martisi et Plapa Mala et exinde per Elduare et deinde per Rubito et per ripa maris usque ad estario. Omnia infra ipsos terminos huic ecclesie pertinent et ipsa ecclesia est in territorio Ortigarie. Ideo ego hanc exiguam ebycionem / condono ut per uestras sanctissimas intercesiones ualeam adipisci celeste regnum et merear consequi inmortalem coronam ita ut ab odierno die et tempore sit ipsa ecclesia a mea iure abrasa et in uestro iure et dominio sit tradita [...6] perenniter./ Si quis tamen quod fieri non credo aliquis homo contra hunc meum factum uenerit uel uenero ad inrumpedum quisquis ille fuerit quod contaminauerit pariat post partem ipsius ecclesie quamtum inquietauerit in duplo et in triplo et post partem / Regis auri solidos mille et pro factu suo de inuasione lugeat penas in eterna secula. Et hec scriptura a me edita plenam abeat roborem et post partem sancti Mikaelis ecclesie perpetim abitura. Facta series testamenti iiº kalendas julii in Era c / xxxiii post millessimam.Ego Uimara Menendiz quognomento Scemenus hunc testamentum quod fieri iussi manu mea roboraui (Signo)
(1ª col):
In Christi nomine Gundisaluus menduniensis episcopus confirmat (Signo)
In Christi nomine Africanus confessus confirmat
Pelagius Froylaz confirmat
Veremundus abba confirmat
(2ª col.)
Didacus Erit confirmat
Gutina Eskaay confirmat
Petrus Muniniz confirmat
Muninus Petriz confirmat
(3ª col.):
Qui in huius presencia fuerunt: Uimara presbiter testis
Cindus testis
Ranimirus testis
Petrus testis
[...8] testis
Atanus iudex menduniensis notuit
(Reverso): Sancti Iuliani de Louia.