GMH/ÍNDICE A-Z

128
955/ 06 / 30

Mudila, a súa muller e fillos, dóalle ó bispo Rosendo, ó abade Fránquila e a Celanova, o seu quiñón na villa de Cobreiros, entre Amoroce e Acebedo do río.

TC, fol. 49v.

Christus. In Dei nomine. Ego Mudila et uxor mea Odrotia una cum filiis nostris vobis patri nostro domno Rudesindo episcopo, Franquilani abbati et fratribus monasterio Cellenove. Placuit nobis propria nostra voluntas nulliusque degentis imperio neque suadentis articulo, sed propria nobis accessit bone pacis voluntas, ut faceremus vobis sicut et facimus cartulam firmitatis de quinione nostro proprio quem abemus in villa Cuplarios, quem abemus comparatum de filiis de Geodilo de quinione de Ferrozano per cartas et auctores de duodecima portione sexta integra de ipsa sexta medietatem integram vobis damus atque concedimus de valatare de agro Ordoni, et inde in ag\r\ello de Mola usque in termino de villa Ameroci et terminum de Azevedo in omnique giro eam vobis damus atque confirmamus; ut de odie die et tempore de iuri nostro sit abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita atque concessa, abeatis vos iure quieto et cui eam concedere volueritis. Si quis tamen quod fieri non credimus, aliquis homo ad irrumpendum venerit vel venero quam nos aut filii nostri vel nepotes post parti vestre non autorigaverimus in quelibet parte tunc vel in quilibet iuditio, pariemus vobis sine aliqua dilatione ipsum quinionem de ipsa villa duplatum, et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula donationis IIe kalendas Iulii. Era D CCCC LXL III.

Muila et uxor nostra Odrotia in hanc cartulam donationis manus nostras (signum).

Fronuldo ts. Onegildo ts. Sigiredo ts. Laurencius ts. Gollo presbiter ts. Fagildo ts. Alamiro ts. Abreienas ts. Peppi ts. Sendino ts. Ansemondo ts.