Goto Beikaniz dóalle ó abade Aloito unha porción da herdade que
correspondía ó seu fillo Gutier, quasi diaconus, que ante a súa morte
pediulle ós seus pais que doaran esta propiedade de Bobadela a Celanova
pola súa ánima.
TC, fol. 121v.
In Dei nomine. Ego Goto prolis Beicani vobis abba Aloitus et fratribus vestris monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis et adimplendo volumtas defunctionis de filio meo Guttier hacsi indignus quasi diaconus qui iam nobis precessit ad seculo et reliquid omnia sua in nostro iudicio sicut est veritas et usu. Quamobrem placuit nobis ut vobis iamdicto abba Aloito et fratribus vestris faceremus vobis cartula testamenti sicut et facimus de hereditate nostra propria quos abuimus ganata in villa quam dicit Buvatella discurrente rivulo Sorice eclesie vocabulo sancta Maria. Patet iacentia circa alias vestras vineas et inter illas et abuimus nos ipsa villa ganata pro precio et cartas et dedimus ea in porcione ad ipso nostro supradicto filio. Ille vero ad obitum suum exoravit nobis cum lacrimis et cumiuravit ut dedissemus ea pro sua anima sicut et facimus. Damus ipsa iamdicta villa cum omnia sua prestantia et cum alias comparatellas vel ganantias que ibi ganavimus et ad ipsa villa solite sunt discurrere ad domus Domini sancti Mich\a\el ar\can\geli et sociorum eius eclesie parva qui est fundata secus monasterii Cellenove, et vobis abba domno Aloito sub cuius regimine constat eclesie vel monasterii ipsius concedimus vobis et cultoribus vestris ipsa suprataxata villa cum omnia sua prestantia et cum omnes suas ganantias sicut superius resonat pro remedium anime ipsius iamdicto Guttier ut hii habeant inde subsidium et ille ante Deum premium inconvulsum. Et si quis ex nobis aliquis ex progenie nostre propinquis vel extraneis aut qualibet potestas in quacumque regnum vel tempore contra hunc factum nostrum ad irrumpendum venire quesierit oratio illius non sit accepta et vita ipsius sit maledicta et cum Iuda Domini proditorem partem abeat in eterna damnationem et insuper pariat tantum et aliud tantum quantum infringere voluerit post parte ipsius monasterii et post parte rex aut domno qui illa terra imperaverit solidos CC, et hunc factum nostrum plenam obtineat firmitatis roborem.
Facta cartula testamenti vel confirmationis II nonnas Februarii. Era M LXX VIII.
Ego Goto prolis Beccani in hanc scriptura testamenti vel confirmationis manu mea elegi et confirmavi.
Qui presentes fuerunt: Magister Sesoi. Vimara Kegitiz cfr. Veremudo Leovegildiz cfr. Vimara Vizoiz cfr. Martino Erotiz cfr. Item Martino Gaviniz cfr. Gundisalvum cfr. Pelagio Tetoniz cfr. Gumdesindo Menendiz cfr. Milianus presbiter cfr.
Nausti ts. Lazaro ts. Eirigo ts. Petro ts.