GMH/ÍNDICE A-Z

362
1021/ 03 / 17
Senta Florenzo Sendon véndelle a don Munio e ó mosteiro de Celanova unha herdade na villa de Mutianes, en santa Eulalia de Berredo.
TC, fol. 134v.
In Dei nomine. Ego Senta Florenzo, Sendon ideo placuit mihi bone pacis volumtas sano animo integroque consilio nostro ut faceremus vobis cartula de hereditate que fuit de Sero pro scelus quos fecit in villa de Sancta Eolalia et ad omines de Domino Salvatoris et domno Munio damus et concedimus in illa quantum ad prestitum hominis est in illa ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditate de iure nostro abrasa et in vestro iure confirmata habeatis, teneatis vos posteritas vestra cui vos illa relinquere volueritis et abet iacentia ipsa villa quod nunccupant Mutianes in villa de Sancta Eolalia prope domum Medomani casas, cupos, cupas, zederas, torcular, terras, vineas, nugares, figares, amexinares, accessu vel regressu ubique illa potueritis invenire et est illa preciata in quatuor solidos et solido inter milio et centeno uno, solidos V. Damus vobis illa hereditate pro ipsa fiaduria de Sero que vobis fidiavimus in concilio de Sancta Eolalia et exidivit illo. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula venerit vel venerimus quem in iudicio devindare non potuerimus, que pariemus vobis ipsa hereditate duplata vel triplata vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta cartula vendicionis XVI Kalendas Apriles. Era LVIIIIª post Millesima.

Senta Florenzo Sendon in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt: Didago Sendiniz ts. Vimara Ramiriz ts. Ramiro ts. Baquino ts.