In nomine Domini. Ego Oduarius prolis Veremudiz, in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis bona pacis et voluntas, sanum animum integroque nostro consilio ut faceremus scripturam testamenti ad domum Sancti Salvatoris monasterii Cellenove, et vobis Aloyti abbati et fratribus vestris ibi Deo servientibus, sicut et facimus de villa nostra propria quam abuimus de iuri nostro de avii vel parentum nostrorum in villa que vocitant Sanguineto, territorio Sorice subtus mons Ederato et discurrente rivulo Sorice. Et iacet ipsa villa in loco predicto sub eclesia Sancti Salvatoris. Damus ipsam villam ab integro per suis locis et terminis antiquis ubi eam potueritis invenire. Damus ad ipsum locum sanctum pro remedio anime mee ubi corpus meum humare promittimus, ut abeant inde servi Dei subsidium temporale, et nos ante Deum premium inconvulsum, tamen servata ratione ut abeamus illam in nostra vita de vestra manu pro stipendium nostrum, et post obitum vero nostrum tradita post partem monasterii. Ita tamen non credimus aliquis homo illam inquietare voluerit, tam gens nostra quam extraneis, qui contra hoc factum nostrum ad infringere voluerit, pariet ipsam villam post partem ipsius monasterii duplata vel triplata, vel quantum fuerit meliorata et vos perpetim abitura.
Facta scriptura testamenti die quod erit Vº ydus Marcii. Era Milesima LXX II.
Ego Oduarius, prolis Veremudi, in hanc scripturam testamenti manu mea roboro.
Qui presentes fuerunt: Sanila ts. Besileo ts. Quandila ts. Gelmiru ts. Sambati ts.