1176/04/10.
Carta de Munio Martini, presbitero, de hereditate de Guandiae\s/ et de Argioes.
In Dei nomine. Ego Munio Martini, presbiter, pro Dei amore et sancte Marie uirginis et sanctorum martirum Justi et Pastoris et omnium sanctorum, pro remedio anime mee et omnium parentum meorum, facio cartam testamenti vobis domno abbati Petro monasterii Sancti Justi de Tribulis Altis et cunctis fratribus eiusdem monasterii tam presentibus quam futuris de mea hereditate propria quam habeo de auolencia in valle Cornanda sub monte Luania concurrente ad ecclesias Sancte Marie et Sancti Juliani discurrente fluuio Tamare in villis nominatis Gaudianes et Argioes et Pina Cornaria. Dono uobis atque concedo in istis villis quantum hodie ibi habeo vel habere debeo uel quantum ex hodie ganauero cum totis suis directuris et exitibus qui ad ipsas hereditates pertinent intus et foris per suos <terminos> antiquos sicut in illis scripturis resonat quas hodie dono uobis de ipsis hereditatibus. Dono uobis hodie duos seruiciales populatos. Has hereditates dono vobis jure perpetuo et faciatis ex ea quod uobis placuerit pro cuncta secula. Siquis tamen, quod fieri non credo, ex mea parte uel de extranea contra hanc uenerit scripturam uel uenero quisquis fuerit sit maledictus et excomunicatus a Patre et Filio et Spiritu Sancto et cum Iuda traditore luat penas inferni, et insuper pariat quantum calumpniauerit in duplum et insuper solidos CCC uobis uel uoci uestre; et hac scriptura in suo robore permanente.
Facta carta testamenti in era Ma CCa XIIIIa et die quarto idus aprilis.
Ego Munio supradictus in hac scriptura manus meas.
Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Didacus, ts. Munio Pelaiz, confirma. Martinus, magister, conf. Fernandus Ticion, conf. Et multii alii, et cetera.
Ego Munio cum manu mea confirmo.
Munio quod scripsit verum pro robore pinxit.