GMH/ÍNDICE A-Z

572
1198/03/19. Santiago de Compostela.

Dona Urraca Afonso dóalle ó mosteiro de Toxos Outos unhas propiedades en Pomeda e Castro, en Sta. María de Roo, que ten a dona peñoradas en cento quince soldos.

B.- Tombo, f. 154v.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 33, p. 204.

Carta de domna Vrraca Alfonsi de hereditate de Pomeda.

Svb Christi nomine, rerum precitarum, et cetera; quod ego dona Vrraca Affonsi et omnis uox mea vobis domno Petro, Dei gratia monasterio Sancti Justi abbati, una cum omni conuentu monachorum eiusdem monasterii tam presencium quam futurorum ob remedium anime mee et patris mei domni Alfonsi Anaides et matris mee domne Adosinde Menendiz et viri mei domni Ruderici Suarii facio textum et scripture firmitatis et kartula donacionis imperpetuum ualitura de medietate integra ipsius formalis et casalium de villa Pomeda de Jusana et de duabus partibus integris de hereditate laboratiua de foris, exceptis inde ipsis tribus lareis que sunt Sancti Petri de Castro; que villa habet iacentia in territorio de Pistomarchis loco certo in ripa fluuii Tamaris sub aula Sancte Marie de Roo. Hanc igitur meam hereditatem cum suis piscariis et cum sua insula de Juncaria et cum omnibus suis directuris, et cetera, et per suas diuisiones quomodo est determinata et mihi euenit inter meas germanas ad herancia uobis ab integro dono et firmiter concedo per terminos scilicet quomodo diuiditur per ipsam petram de portu de contra Cando, et inde per petram furatam que diuidit villam istam de Pomeda et uillam Merou, et inde per terminos de Pomedo de Susana, et inde per ipsum monte de Gena et uadit usque ad uallum de hereditate Sancti Jacobi, et inde deorsum per medium ipsius fluuii Tamaris et ferit in ipsam petram de portu ubi incipimus. Sed uos redimatis ipsam villam cum sua hereditate de solidis C XV pro quibus iacet subpignorata; ab isto die hereditas mea prenominata de iure meo sit remota uestroque iuri ad dominio sit tradita atque confirmata. Abhinc igitur habete, possidete, et cetera, usque in secula seculorum, amen.

Siquis tamen propinqus uel extraneus contra hoc uenerit uel uenero usque in septimam generationem sit maledictus et excomunicatus et quantum calumpniauerit in duplo componat et insuper CC morabitinos exsoluat; hanc tamen scripturam semper in suo robore permanente.

Facta carta donacionis, et cetera, die XIIII kalendas aprilis sub era Ma CCa XXXa VIa.

Ego iamdicta Vrraca Affonsi in hac cartula, et cetera.

Q. p. f.: Johannes Petri, tendarius, conf. Petrus Bernardi, conf. Johannes Guimarat, conf. Pelagius, conf. Martinus Muniz, conf. Martin Rolam, laycus, conf. Munio Scriptura confirmo, presbiter, istam. Ego Martinus, presbiter et capellanus eius, conf.

Hoc signum domne Vrrace Alfonsi.

Suerius Pelagii notuit. (Monogramma: SVERIVS).