710
1218/09/17.
Guina Muñiz dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a metade da súa herdade en Sandrenzo, en S. Vicenzo de Cespón.
Carta de Guina Muniz de hereditate in Senderez in filigresia de Sespooa.
Quod antecessores statuerunt, et cetera. Quo circa ego Guina Munici et omnis uox mea tibi domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Justi abbati, et omnibus fratribus tam presentibus quam futuris ibidem Deo seruientibus in Domino Deo eterno salutem, amen. Placuit mihi et mea fuit uoluntas ut facerem uobis textum et cartam donationis de medietate de toto illa mea hereditate de Senderezo. Do atque concedo ipsi monasterio ipsam hereditatem predictam cum omnibus suis directuris, et cetera. Et si aliquis hoc irrumpere temptauerit sit maledictus et insuper pariat solidos C.
Ego Guina, et cetera.
Facto testamento sub era Ia CCa La VIa et quotum XVo kalendas octobris.
Q. p. f.: Arias Nuniz, presbiter, conf. Pelagius Leyton, presbiter, conf. Rodericus Petri, conf. Johannes Muniz dictus Bruium, ts. Petrus Pelagii dictus Gaidei, ts. Martinus Iohannis dictus Bruium, ts.
Petrus qui notuit per mandatum de Roderico Petri in cuius manibus fuit roboratum.