1144/10/08.
Testamentum Eldoncie Didaci de hereditate de Costeela.
Era Ma Ca LXXXa IIa et quotum VIIIo idus octobris. Mando ego Ildoncia Didaz in infirmitate detenta ut si inde migrata fuero omnia mea quomodo ordinata remaneant. In primis ad monasterium Sancti Martini, ubi corpus meum sepelliri jubeo, mando ibi solidos XII mergulensis, et cetera. Et mando ad monasterium Sancti Justi meam porcionem in Amaya quam habeo in villa Costeela, et est de IIIIa IIIIam per ubi eam inuenire potuerint per suos terminos antiquos. Omnia ista superius dicta currant per manum coniermani mei domni Petri, et qui hoc meum factum compleuerit benedicionem Dei habeat; qui autem infringere uoluerit maledictionem Dei accipiat et insuper pariat solidos C; et meum factum semper sit firmum.
Ego iamdicta Ildoncia in hoc scriptum manus meas.
Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Oduarius Ramiriz, presbiter et magister eius, conf. Johannes, ts. Petrus Menendiz, presbiter, conf. Alfonsus, presbiter, conf. Petrus, presbiter Sancte Marie, conf. Petrus Aloitiz, diaconus canonicus, conf.
Petrus, clericus, transtulit de ipsa pria mandacione.