1152/08/17.
Testamentum Didaci Christofori de VIIIa integra de ecclesia Sancti Petri de Taliar.
Era Ia Ca LXLa et quotum XVIo kalendas septembris. Hec est ordinacio que ordino ego Didacus Cristofori, presbiter, in infirmitate mea plenus tamen de meo sensu quatinus si obiero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando corpus meum sepellire ad monasterium Sancti Justi, et mando ibi mecum octauam integram de ecclesia Sancti Petri de Taliar cum omnibus suis directuris quod ad eam pertinent intus et foris ex aqua de Pala usque ad montem Irouti sicut in suo placitum resonat, et aliam mediam VIIIa mando ad jermano meo Ordonio et meos soprinos, et cetera. Et mando etiam ad Sanctum Justum illas meas hereditates de Figeyroa et de Susana et de Marrazin de Susano meo quinione integro quantum ibi habeo. Et mando ad meo criado Adefonso illam meam hereditatem ex Ribulo Malo usque in montem Iraoti et in uilla Quinianti quantum ibi habeo sine aliis parentibus. Et habeat eamdem ereditatem fratres Sancti Justi cum ipso puero ad uitam et ad mortem, et cetera. Set si aliquis contra hoc uenerit sit maledictus et insuper pariat solidos D.
Q. p. f.: Johannes, ts. Petrus, ts. Pelagius, ts. Cresconius, ts. Ordonio, ts. Petrus, prior Sancti Justi, conf. Petro Besezo, conf. Cresconio Muniz, conf.
Didacus, presbiter, qui notuit.