1158/12/07.
Carta de Stephano Rege de hereditate de Bornalio.In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, et cetera. Idcirco Stephanus, ego qui cognomine uocor Rex, facio textum scripture et cartam firme roboris de hereditate mea propria que habeo et est in villa que uocatur Bornallo territorio Carnote, et est secus litus maris concurrens ecclesie Sancti Stephani que uocitata est sub cognomine ipsius mee hereditatis. Ita ego eam do primum Dei propter amorem et propter anime mee meorumque parentum remedium de inde ut si mihi \a/uenerit ut uelim uenire ad ordinem huio (sic) cenobio ut me colligant tamen uestiam me meis propriis rebus et sic me colligant interim contingant et aiuuent ubi mihi profuerit et pro bene uiderint ante ordinem si mors me rapuerit me in mente habeant sicut unus ex familiaribus monasterii; et pro presenti proficuo quod datis scilicet puldra una buna; amodo concedo concedo hereditatem supradictam cum jure quod habeo uel habere debeo intus et extra cum omnibus debitis ipsius hereditatis more antiquo et concedo eam in presencia domni abbatis Arie qui super ad est et prioris Petri qui cognomentum habet patris sui, scilicet Caluus, aliorumque multorum quorum longum est enarrare. Siquis uenerit contra hoc testamentum quod ego propria uoluntate facere iussi fieri primum sit maledictus illa maleditione qua Deus in fine mundi maledicturus est inimicis suis et in qui ex contrariauerit eam priuetur a corpore et sanguine Domini et ab introitu sancte matris Ecclesie et nullus ei societur societate Christianitatis nec detur ulla bona uoluntas donec re integretur illa hereditas monasterio uel cessauerit calumpniare eam et hec scriptura semper firmiter obtineat robur.
Facta carta ueritatis et textum firmitatis sub era Ma Ca LXLa VIa et quotum VII idus decembris.
Ego Stephanus, presbiter, cognomine Rex, in hac carta ueritatis quod fieri iussi propriis eam manibus roboro.
Q. p. f., hec sunt nomina eorum: Abbas domnus Johannes Antealtarium aderat et conf. Arias Munionides, conf. Afonsus Anaides in ipso cenobio tunc erat et audiuit et conf. Petrus, ts. Pelagius, ts. Froyla, ts.
Arias qui notuit.