GMH/ÍNDICE A-Z

636
1196/07/17.

Mandas testamentarias do presbítero Xoán Eáns.

B.- Tombo, f. 164v.

Testamentum Johannis Iohannis, presbiteri, de hereditate Lausamia
et de Villare de iusta ecclesiam.


Era Ia CCa XXXa IIIIa et quotum XVI kalendas augusti. Hec est ordinatio quam ordino ego Johannes Iohannis, presbiter, in mea infirmitate quatinus si ex ea obiero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando corpus meum sepelire in monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum totam meam hereditatem in villa Lousame cum tota sua uoce et directura que ad ipsam hereditatem pertinet intus et foris, et est ipsa hereditas quarta integra de tota hereditate que fuit de Cidi et de Afonso Froylat, presbitero, et de Martino Muniz, presbitero, quam tenent fratres Sancti Justi in pignore pro una marcha argenti, et modo mando eam ad Sanctum Justum integram. Mando etiam ibi quartam integram de toto villare quod iacet iusta ecclesiam Sancti Johannis de Lausame cum tota sua uoce et directura intus et foris per suos terminos antiquos; et alia quartam mando ad Sanctum Johannem de Lausame. Mando etiam ad Sanctum Justum medietatem de una equa braua, et cetera. Si aliquis homo de mea parte uel de extranea contra hoc uenerit sit maledictus, et cetera, et insuper pariat solidos CC; existente scripto in suo robore.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts. Petrus, presbiter, conf. Petrus Iohannis, conf. Fernandus Cresconii, presbiter, conf.

Munio, presbiter, qui notuit per mandatum Fernandi Cresconii in cuius manus fuit roborata.