GMH/ÍNDICE A-Z

762
1169/02/19. San Fins de Sieira.

O frade Salvador Muñiz dóalle a S. Fins de Sieira e ó seu prior, Munio Eáns, a vila nova de Calvelle, a cal fundaran e retiveran sen dereito os seus pais nos termos da igrexa. Dóalle tamén a cuarta parte da súa herdade en Nebra.

B.- Tombo, f. 188v.

Carta de Saluatore Muniz, frater, de vilare de Villa Noua que dicitur
Caluelle.


In Dei nomine. Ego Saluator Nuniz, frater, pro Dei amore et pro remedio anime mee et parentum meorum animabus facio testamentum ad Sanctum Felicem de Siaria et tibi domino ac patri meo spirituali Munioni Iohannis, priori, et omni uoci tue de illa villa noua dicta Caluelle quam pater meus et mater mea per forciam iniuste et sine directo fundauerunt et retinerunt in hereditate et in termini de ecclesia Sancti Felicis que in eius testamento concluditur. Ideo nunc ego pro anima mea et pro patre meo Nuno Guterrit et pro matre mea Guixauara Enxemenci facio inde testamentum sicut superius dictum est de tota ipsa uilla que iacet in siluis per suos terminos quos pater meus et mater mea in sua karta scripserunt quam etiam tibi dono in qua(...)ister termini, id est per illas petras nigras que extremant de Udris et per caruali(...)rtam et inde per illam feruenciam de sub monte Caluellie et per illum congustum (...) Salgueyrolum et per illam lagenam de illo fenale de Ualiantes, et inde (...)am uiam que uadit ad redarium de domno Cresconio et tornat deorsum ad illum octerium et inde ad illum fogium qui est inter uillare de Rania et ipsum riuulum, et inde per ipsam lumbam inter Raniam et Caluelle et inde ad campum de Aurabe et per ipsum celanum usque ad supradictas petras nigras. Mando etiam et dono ibi quartam integram de tota mea hereditate de Neuar sicut in mea mandacione resonat. Has prefatas hereditates cum omnibus suis directuris dono et concedo ex hodie iuri perpetuo ad Sanctum Felicem et tibi priori domno Munioni et uoci tue. Quod si aliquis homo de parte mea uel extranea contra hoc uenerit quisquis fuerit pariat tibi uel uoci tue ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos D persoluat.

Factum est hoc testamentum in era Ia CCa VIIa et quotum XI kalendas marcii.

Q. p. f.: Johannes Montarius de Busto Sicco, ts. Petrus Pelaiz de Rania, ts. Petrus Curuus de Udies, ts.

Petrus Fernandi de Castelo, conf. Munio Didaci, conf. Pelagius Nezanci, conf. Didacus Uilela, conf. Et alii.

Munio Iohannis, prior, qui notuit.