1185/05/14.
Carta de Ardio Aras et de filiis suis de ecclesia de Bastauales.
In Dei nomine. Ego Ardio Arie et filii mei Pelagius Saluatoris et Didacus Saluatoris vobis domno abbati Petro monasterii Sancti Iusti et omni conuentui eiusdem loci in Deo eterno salutem. Placuit nobis et nostra fui uoluntas ut faceremus uobis iamdictis kartulam uenditionis de nostra porcione ecclesiarum Sancti Iuliani scilicet de Bastauales et Sancte Cecilie de Monte Syam, et etiam de nostra porcione de villa Pignario, et ipsa nostra porcio quam uobis uendimus de ipsis ecclesiis de sexta de Martino Muniz de Mirum VIa et de Pinario de quarta VIa. Vendimus itaque uobis iamdictas porciones atque concedimus que sunt in terra Amaia sub monte Sian discurrente fluuio Saris pro precio quod nobis datis, duas scilicet marchas argenti, et de precio nichil remansit in debitum. Ita ex hodie die sint // supradicte porciones de jure nostro abrase et in ius uestrum sint tradite atque confirmate, habeatis uos eas et omnes successores uestri iuri perpetuo liceat uobis de eis facere quicquid uolueritis. Et si aliquis ex parte nostra hoc quod facimus contradixerit uel calumpniari uoluerit pariat ipsas porciones duplatas.
Hoc factum est in era Ma CCa XXa IIIa et quotum IIe idus maii.
Nos supradicti in hac karta manus nostras.
Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Didacus, ts. Petrus, prior Sancti Justi, conf. Pelagius Didaci, frater monasterii Sancti Iusti, conf. Didacus Martini de Bastauales, conf. Johannes Martini, conf.