Notum
sit
omnibus
per
hoc
perpetuum
scriptum
quod
ego
Johanes
Domenici
filius
quondam
Domenici
Roderici
de
Palaciis
vendo
vobis
Laurencio
Domenici
homini
decani aurensis
et
uxori
vestre
Marie Iohanis
dicte
Palle et
omni
voci vestre
quintam
partem
cuiusdam
torcularis
quam
habeo
cum
fratribus
meis
quod
est
situm
in
loco in
quo
pater
meus
moratus
fuit cum
toto suo
furnimento
excepto et
extracto
inde
solare
in
quo
est
positum.
Vendo
vobis
quintam
illius
liberam
ab omni
alio impedimento
pro
lxxxª
solidos
monete
alfonsine
alborum
ad iios
denarios
pro
iº
solidum,
quam
quintam
vos et
omnis
vox vestra
habeatis
ex nunc
iure hereditario
in
perpetuum
possidendam
et
obligo
me deffendere
vos cum
ea ad.
directum per
me et
per
omnia
bona mea habita
et
habenda,
quod
iam
totum
precium
mihi
solvistis
pro
ea in
pecunia
numerata.
Siquis
contra
hoc
venerit
pectet
vobis
quantum
demandaverit
in
duplo et
pectet
voci regie c solidos
in
pena,
carta nichilominus
in
suo
robore duratura.
Facta carta Aurie, viiiiº kalendas
aprilis
in era mª xxxª vª. Testes
huius
rey
Alfonsus
Domenici
frater
eius,
Velascus
Fernandi,
Rodericus
Suerii
de Graadeyra, Petrus
Iohanis
dictus
Calvus.
Et ego
Johanes
Martini
publicus
notarius
auriensis
qui
interfui
et
scripsi
et
signum
meum
apposui.
(signum)