O frater Guntinus dóalle as villae de Calvos e de San Estebo ó mosteiro de Celanova.
TC, fols. 164r. - 164v.
TESTAMENTUM QUE FECIT FRATER GUNTINUS DE VILLAS ID SUNT CALVOS ET SANCTO STEPHANO.
Domnis1 invictissimis hac triumphatoribus sanctisque martiribus gloriosis Sancti Salvatoris, Sancte Marie, Sancti Mameti, Sanctorum Petri et Pauli, Sancti Tome apostoli, Sancti Micaheli arcangeli, quorum baselica fundata est cernitur in villa que vocitant Calvos, territorio Passallere, discurrentem rivolum Psallarinum. Nos servi vestri Guntinus, quasi frater piorum et miserorum peccatorum mole depressi, in spe fiduciaque sanctorum meritis respiramus, non usquequaque desperationem deicimur qui etiam teste conscientiam reatus nostri criminis sepe pavescimus, ut ergo \per\ sanctissimis martires tandem reconciliari mereamur Dominum vestrum atque sanctorum omnium suffragium fida supplicationem votis omnibus imploramus. Et ideo devotioni nostre extulit, ut de paupertacula nostra sancte eclesie vestre aliquantulum ex iusto proprio conferre deberemus. Monet enim Dominus dicens, Date et dabitur vobis. Unde et dedit alibus satagens operibus dum vota atque donaria sua et populis Israeliticus Domino dedicaret dicebat, Tua sunt enim omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Vobis in eum voce (...)2 avisset dicens [Prophetam] Domine ut semper in venerationem tua mens ista permaneat, ad vos qui sumus futura temporis illius posteritas eiusdem boni operis devotionem transmisit, et tali emolumento corda subsequentium ad dependenda semper donaria Domino confirmavit adeo his et talibus perventis oraculis pro id ut mereamur nostro sancto suffragio apud Deum a cunctorum nostrorum nexibus absolvi peccaminum, et desiderante eterne vite stadium placito percurrere passui, ideo ut diximus, conferimus idem vestre aule pro sustentatione religiosorum in eodem loco degentium atque cunctorum monacorum ibidem habitantium sive et sobrinum vel propinqum nostrum frater Ozarius, etiam et sobrina vel propinqua mea soror Vegicia, ut in vita vestra tamdiu vixeritis devendatis, et concedatis et possideatis, sive fratres vel monacorum qui in ipsum locum in vita sancta perseveraverint et in religione Christi permanserint. Concedimus vobis ipsas villas superius dictas Calvos et sancto Stephano medietate et Platanoso et Bustu mediano, exceptis hereditate de ripa Arnogie in villa que vocitant Valeri, vocabulo Sancti Iacobi, que vobis damus pro in vestro peculiare proque nobis defendistis et fecistis nobis bonum et servicium quod nobis placibile fuit, ut teneatis illa in vestra vita per istum testamentum et post obitum vero vestrum relinquatis illam ad istum locum ubi corpus meum definitum est et ubi iam suprataxatum est concedimus. Concedimus has villas superius dictas per omnis suos antiquiores terminos cum suos vicos quanti infra ipsos terminos sunt conclusi seu etiam cum omnibus adiunctionibus suis atque prestationibus loci ipsius. Hec omnia quod superius resonat ab integro vobis concedimus sive omnem damnatum eclesie, sive omnem rem nostram quantum habuimus. Homnia ecclesie iamfate et tibi iamdicto frater Ozarius et sobrina nostra Vegita sive et fratrum et monacorum qui ibidem vobiscum in vita sancta perseveraverint, concedimus habende pro remedio anime nostre, ut pro id ante Deum merces eveniat copiosa. Quod sine aliquo timore aud formidine pleni ordinis potestatem / (...)3 Cellenove supradictus de iure nostro adprehenderes et firmitate facias sociare. Fata non videlicet rationem servata ut non liceat tibi frater Ozarius et sobrina nostra et fratribus vel monachorum ibidem conssistentium ipsum locum in alia parte transferre, non ad rege, non ad comite, non ad episcopo vel qualibet potestas, sed hanc scriptura post parte eclesie in omni robore plenam obtineat firmitate. Haccipe gloriose Sancte Salvatore hec votum nostrum quem in honorem nominis tui vel militum tuorum offerimus pro remedio anime nostre, ut cum dies ille magnus resurrectionis advenerit audiri mereamur a Domino illam beatissimam vocem unici regis quod dicturus est sanctis: Venite benedicti Patris mei percipere regnum. Quod et adiuratione confirmamus per divinis numi\s\ Trinitatem, quia contra hanc nostram spontaneam volumtatem nunquam erimus venturi ad inrumpendum neque suppositam quemqua mee vice persone. Quod si quisquam pontificum aut nos, aud heredum nostrorum vel quispiam asertionum aud generis homo hanc nostrum voluerit infringere in aliquo devotionem, aut hus nostre testamenti infringere timorem aut infringere ausu temerarie voluerimus sit anathematus in conspectu Dei Patris omnipotentis, sanctorum apostolorum eius, sit condemnatus et perpetua ultione percussus, sit etiam in conspectu Sancti Spiritus et martirum Christi repetita anethema marenata, id est dupplici perdicione damnatus, ut de hoc seculo sicut Dathan et Habiron quibus terra vivos absorbuit, et tartareas penas cum Iude Christi traditore perhenni perferat cruciatus, et insuper inferat vel inferamus idem sancte aule vestre tantum et aliud tantum quantum auferre conaverit, qualiter supramemorata omnia ex presenti die et tempore perpetuali iure pateat possidenda.
Facta series testamenti VIIº Idus Decembris. Era LªVIIIIª post peracta Milesima. Regnante serenissimus princeps Rex domnus Adefonsus, prole Veremudi.
Guntinus quem ab honorem Sancti Salvatoris et Sancti Mameti vel sociorum eius fieri elegi, manu mea (signum).
Domnus Trasmirus abba cfr. Domnus Vimaredus cfr. Domnus Nebuzanos cfr. Godesteo Alvariz cfr.
Egica Ordoniz ts. Amico Gondul ts. Hadosindo ts. Lalli Quintilaz ts.
—
1 Inicial moi grande. 2 +- 19.
3 +- 10