B 26
1461, maio, 29. Roma.
O papa Pío II (1458-1464) comisiona ó prior do mosteiro de San Martiño de Xubia para que poida resolve-lo conflicto que o Cabido mindoniense sostiña con Lope Afonso, sobre os beneficios de Santiago de Foz, Santa Baia da Devesa, San Bartolomeu (hoxe San Isidoro) do Monte e San Pedro de Viveiro. A, perg., que conserva restos do cordón de que pendeu o selo, de 273 x 397 mm. Letra redonda.
Pius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio priori monasterii per priorem soliti gubernari sancti Martini / de Joyua mindoniensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Sua nobis dilecti filii decanus et capitulum ecclesie mindoniensis peticione mostrarunt quod / licet ipsi nonnulla perpetua simplicia beneficia in sancti Jacobi de Foz et sancte Eulalie de Deuesa ac sancti Bartholomei de Monte necnon sancti Petri de Vi/ueyro parrochialibus ecclesiis mindoniensis diocesis mense sue capitulari canonice unita aliquandiu tenuissent et possedissent tuncque tenerent et possiderent pacifice / et quiete quia tamen Lupus Alfonsi qui se gerit pro clerico eiusdem diocesis falso asserens sibi de beneficiis predictis tunc certo modo uacantibus auctoritate ordinaria / prouissum fuisse prefatos decanum et capitulum beneficiis huiusmodi temere et de facto spoliauit Lupus Lupi de Aguiar officialis mindoniensis constito sibi / legitime de spolio huiusmodi ad ipsorum decani et capituli instanciam eundem Lupum Alfonsi sub excomunicationis ecclesiasticis sententiis censuris et penis tunc expressis / per suas certi tenoris litteras monuit et mandauit eidem ut possessionem dictorum beneficiorum cum fructibus ex hiis perceptis eidem decano et capitulo dimitteret / alioquin in eum excommunicationis sententiam huiusmodi promulgabat ipsumque mandabat et faciebat excommunicatum publice nunciari a quibus quidem monitione et / et (sic) mandato idem Lupus pretendens se exinde indebite grauari ad Sedem apostolicam apellauit et super appellatione huiusmodi nostras ad abbate de Villanoua e Loorençana / et per priorem soliti gubernari sancti Martini de Mondonnedo mindoniensis diocesis priorem monasteriorum ac archidiaconi de Ribadeo in ecclesia mindoniensi eorum / propriis nominibus non expressis litteras impetrauit necnon decanum et capitulum predictos in causa appellacionis huiusmodi fecit coram moderno priore / dicti monasterii sancti Martini ad iudicium euocari pro parte uero decani et capituli prefatorum fuit coram eodem priore excipiendo propositum quod cum prefate littere cum huiusmodi clausula impetrate fuissent ipse prior modernus abbate monasterii de Villanoua et achidiacono de Ribadeu / ecclesie predictarum irrequisitis ipsis abbate et archidiacono qui requiri commode poterant et de iure debebant ac hiis interesse poterant et ualebant nec se le/gitime excusauerant de premissis cognoscere per dictas litteras non ualebat dictique decanus et capitulum coram eo duntaxat respondere super hiis minime tene/bantur et ad id compelli non poterant nec debebant et quia idem prior excepcione huiusmodi non obstante eaque non admissa in causa ipsa nichilominus procede/bat decanus et capitulum predicti sentientes se exinde indebite grauari ad Seden appellarunt eandem. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus / quatinus uocatis qui fuerint euocandi et auditis hincinde propositis quod iustum fuerit decernas faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam appella/cione remota firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellas / ueritati testimonium perhibere. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo sexagesimo primo / quarto nonas junii pontificatus nostri anno tercio. Jo. de Salas.
(Reverso):
R. de Salmeron. Bigneti. (Outras sinaturas ilexibles). M.v. en el nº 10. Comision para el prior de Joiba sobre los prestamos de Foz y Santaalla y san Pedro de Bibero.