TC, fols. 81v. - 82r.
Salvatori ac redemptori meo Domino Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius in cuius nomine et honore constructum monasterium esse dinoscitur cuius nomen et vocabulum datur Cellenovense. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei, Gundisalvus Ordoniz, cum sim peccatorum meorum mole depressus annuit mihi voluntas cordis una cum consilio uxoris mee Lupa, ut propter remedium anime mee donarem atque concederem ad suprataxatum locum monasterium Cellenove et Petri abbati, cui preest monachorum in eodem loco vitam degentes, qui in vita sancta perseveraverint, unam villam que iacet in Caldelas que vocatur Villanova integra, discurrentes rivuli Camba et Boazo, vocabulo // eclesie sancto Iohanne subtus monte Penso. Et abui eam ex mea ganantia de quidam homo cui meum vellite cui dederam inde caballum valde bonum pro illa. Ita tamen ut abeant inde servi Dei temporale lucrum, et ego ante Deum premium sempiternum. Neminem ordinamus neque permittamus qui ibi aliquam disturbationem faciat vel inmodice sed sana et integra cum omnia suaper suis terminis maneat post partem monasterii evo perhenni, quod qui fecerit anathema sit, et maneat ab omni catholicorum cetu extraneus, et cum Iuda abeat participium in eterna damnatione.
Ego vero Gundisalvo in hoc testamento quod fieri elegi manu vel dicta propria roboro.
Facta kartula testamenti huius Era M C XXXIII, XIIII kalendas Martias.
Santio filio eius cfr. Et Lupa uxor sua ita cfr. Gundisalvus abbas de sancto Cipriano qui audivit et vidit ita cfr. Similiter et abbas Tetonius cfr. Sperantius archidiaconus Astoricense qui ibidem adfuit cfr. Prepositus Gaudilani cfr.
Gemondus licet indignus presbiter qui ibidem fuit et hec scribens sua signa demonstrat (signum).