In nomine sancte et individue Trinitatis qui est Pater et Filius et Spiritus Sancti regnantis in secula seculorum amen. Ego exigua ac pusilla Christi ancilla Eiloni Odiniz cum peccatorum meorum mole depressa, et evitans mortis casuale mortis eventum. Hunc mee voluntatis testamentum fieri elegi quam ad his monasterium Cellenove cui bone memerie in servitio Christi Petrus abbas illustrat, et pater monachorum ibidem vitam sanctam degentium preest, et propter benefitium atque amminiculum temporalem quem abeo de vobis, ut tam in presentis quam etiam et in futuris hanc scripturam ad supra taxatum locum valere decerno. Id est hereditatem meam de avorum vel parentum meorum sive de comparato quam de ganantia, id sunt villas prenominatas in Chacelli duas que in valle Interipio sunt, ex una de avolengo et alia de comparato que fuit de Eika Segees. In Grau // media una de avolentia, inter Savare et Baldemir duas de avolentia. In Monte Longo una quam comparavit pater meus de avolo meo Vimara Didat. In Cadones alias IIas de incomuniatione. In Rubiales alia de comparato. Servata tamem ratione ut teneam eas in vita mea, post obitum vero meum sint integras et intemeratas post parte monasterii. Similiter et alias duas hereditates quas do et dono ad Gudesteo Gelmiriz habent iacentiam unam in Fervenza ubi dicent Quintanella, alia in Monte Longo prope aula sancta Christina, vel etiam si aucmentare potuerimus ubique ut teneam illas in vita mea. Post discessum vero meum sint pro remedio animarum nostrarum ad supra taxatum locum, ut habeant inde servi Dei temporale lucrum, et nos ante Deum premium inconvulsum.
Factum testamentum kalendas Apriles. Era Millesima C XXXV.
Ego Eiloni manu mea roborem (signum).
(1ª columna:) Prepositus Gaudilani cfr.- Prioris domnus Petrus cfr.- Gundesindo Fernandiz cfr.- Sandinus conversus ad Deum cfr.- Froila Migaheliz cfr.
(2ª columna:) Petrus presbiter cfr.- Gundesindus presbiter cfr.- Auriolus presbiter cfr.- Fredenandus presbiter cfr.- Item Fredenando presbiter cfr.- Santius diaconus cfr.- Pelagius diaconus cfr.- Item Pelagius diaconus cfr.
Sisnandus ts. Pelagius ts. Petro ts.
Munninus indignus notuit et cfr.