In nomine sancte et vere Trinitatis qui est sanctitas Patris et Filii et Spiritus Sancti tres personas sed unus et verus Deus qui regnat ubi per numquam finiendam semper secula seculorum amen. In temporibus serenissimus princeps rex domnusAdefonsus Veremudus prolis, horta fuit intemtio inter Sanctio Flainiz qui homines inquirebat de comitato et mandamento homines quod dicunt de vite post parte comite Rudericus Ordoniz, et Aloitus abba et fratribus monasterii Cellenove qui voce obtinet de ipsius monasterii iam supramemorati super Suario filio Mitoni quod inquirebat ipse Santio Flainiz pro mittere in ipso mandamento et devenerunt inde in concilio in Sancto Iacobo ubi dicent Parata Vetera ante ipso comite Rudericus Ordoniz et aliorum multorum filii bonorum vel iudices constitutos quorum nomina hec sunt: Oduarius Guttieriz de loco apostolico, Guandilani confessi de monasterio Gunderami, Savaricus prepositus de monasterio Muisiolus. Et dixit ipse abbate domno Aloito in voce monasterii Cellenove quomodo venit frater de Mitoni nomine Gundesindo de alia terra et presit muliere cum hereditate de ipso monasterio et in tota sua vita servuit ad ille episcopo domno Rudesindo; mortuo ipse Rudesindus dimisit filium suum nomine Mito et vixit vita non paucis diebus sed multis temporibus et totis diebus vite sue servuit ad ipse monasterio et ad sanctissimi patris nostri domni Rudesindi episcopi; advenit obitum ad ipse domno episcopo, relinquit ipse monasterii Cellenove Manillani abbati et servivit ipse Mito in cunctis diebus vite sue ad supramemorato monasterii Cellenove et ibi clusit diem extremum vite sue. Post obitum ipsius Mitoni remansit filium suum nomine Suario cum hereditate quos pater suus obtinuit de iure monasterii quos Flamtius Flainiz mittet in comptemptione et ordinabit ipse comite domno Ruderico ad ipsos iam supramemoratas ut dedissent legem // inter eos et iudicassent veritatem sicut et dederunt; hordinaverunt per legem ut dedissent de parte Cellenove XII testimonias, ipse Suario inprimis et alias XI sicut et dederunt, ad diem aptum sabbatum quod est vespera Sancti Pelagii perverunt in monasterio Palatiolo ipse Aloitus abba et Santio Flainiz ante comite Rudericus Ordoniz et dederunt ipsas testimonias de parte Cellenove quorum nomina hec sunt: ipse Suario filio Mitoni, Donon de Ravanal, Vidisclo Argeriquiz, Donnino, Erode, Trasoi, Arias Micaheliz, Dakaron Arianiz, Viliulfo Fromildiz, Gumterico, Leovegildo Fronimiz, Suario Doneliz, sub unas XII. Et iurati fuerunt per manus ipse Santio Flainiz et in concilio ipse comite domno Ruderico et iudices suos in baselica Sancti Iuliani sicut desuper resonat quomodo fuit avii et parentes sui de ipse Suario de domni Rudesindo episcopo sicut et ipse Suarius fecit usque preserunt illo per manus. Et post iuramentum factum dimiserunt ipse Suarius post parte monasterii Cellenove sanum et sine ulla calumnia ut tam ipse Suario quam filii, nepti, vel qui de ipsa semina nati fuerint in cunctis temporibus plenam habeant stabilitatem roboris post parte ipsius monasterii sepedicti Cellenove.
Facta agnitio vel iuramenti VIIº Kalendas Iulias. Era MLXIII.
Ego Rudericus dux prolis Ordoni filius cognoscens me in veritate, et vidit et iudicabit et quod verum est discernibit, et quos iudicavit recte ordinavit et manu propria et mente tota hanc agnicio roboravit (signum).
Oduario Guttieriz et iudex de loco apostolico cfr (signum). Guandilani confesi de monasterio Gunderami iudex cfr. Magister Santius confesus et iudex de monasterio Moixolos manu mea cfr. Domno Gregorius confesus cfr. Ariastre Alvariz cfr.
Santius Flainiz qui hec iudicium pulsavit pro ipse homine mittere in mandamento et suo iuramento in concilio susceperunt ante comite memorati domno Ruderico manu mea cfr.
(1ª columna:) Danoi Muniz cfr.- Armentario Gundesalviz cfr.- Osorio Osoriz cfr.- Pelagio Eicaz cfr.- Ostofredo Pelaiz cfr.- Fu\r\tunio Egilaz cfr.- Adulfo Viliulfiz cfr.- Veremudo Gresulfiz cfr.
(2ª columna:) Rudericus Ansuriz cfr.- Froila Tetoniz cfr.- Puricello Gundesa cfr.- Furtunio Viliulfiz cfr.- Beica Leodefrediz cfr.- Adaulfo Furtuniz cfr.- Sandino filio Censoi cfr.
Adaulfius Almenize ts. Eita Ansuriz ts. Gumsalaio prolis Elias ts.