GMH/ÍNDICE A-Z

376
962/ 03 / 09
Raián, coa súa muller e fillos, véndenlle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova a metade dunha viña en Rabal.
TC, fol. 140v.
In Dei nomine. Ego Raiane et uxori mee Merdildi una cum filiis meis vobis patri nostri domni Rudesindi episcopi et fratribus monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem. Obinde placuit nobis et accessit bone pacis voluntas nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accessit voluntas ut venderemus vobis sicuti et vendimus vineam nostram propriam quem habeo in villa Ravanal territorio Arnogie in loco predicto inter senrra dominica et vinea de Ermoigio; de ipsa vinea sic quomodo iacet conclusa in omnique giro medietatem integra vobis vendimus adque concedimus pro que accepimus de vos precio in IIII solidos in pannos, cibaria et bibere quod nobis bene complacuit et de ipso precio apud nicil remansit indebito, ita ut de hodie die et tempore de iuri nostro sit abrasa et in vestro iure sit tradita adque confirmata. Et si aliquis de nos vel de progenie nostre qui contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus, tunc inferat vel inferamus partique vestre pariemus vobis tam precio quam et hereditatem omnia duplatum et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis VIIº idus Marcii. Era M.

Raiani et uxori mee Meroildi in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Sandinus confessus ts. Aloitus confessus ts. Bademiro ts. Pennino monacho ts. Carito ts. Sendino ts.1

1 Segue un nome máis pero que fora riscado: Guntina.