Goton véndelle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova unha quinta
parte dun pomar na villa de Solveira, como contrapartida polo roubo que
Goton fixera das abellas de Celanova.
TC, fol. 143v.
In Dei nomine. Ego Goton vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris monasterio Cellenove. Idcirco placuit nobis ut venderem vobis sicut et vendidi quinta portione in pummare qui est circa via de vereda in villa que dicunt Sorvaria ipsum pummarem cum suo terreno et suas mazanarias concedo vobis illum propter vestras abelias quod spesi per furto pro quo habebamus vobis ad pariare modios VIIII quartarios II valentem ipsum pumare ut ab odierno die et tempore sit ipsa mea ratione de ipsum pumare de iuri meo sit abrasa et iuri vestro et monasterio concedo perpetim habiturum.
Facta scriptura concessionis IIIº kalendas Maias. Era DCCCCLXLVIIII.
Gotoni in hanc scriptura a me facta manu mea (signum).
Gundesindus confessus. Item Gundesindus ts. Mitus eius filius ts. Azoi ts. Rando ts. Ermerigo Arias ts.
Nepotianus scripsit.
Adicio et mea ratione in omne ipsa villa tam in montes quam in omnia ab integro.