TC, fol. 197r.
In Dei nomine. Ego Goginus, prolem Adice vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris, salutem. Placuit mihi spontanea mea volumtate ut darem vobis partem vestram et monasterii sicuti concedo medietatem de villas quam inquiunt Moraria, Cellos et Rubiolos. Ita dumtaxat de quantum me ipsas villas competet, tam de domos, de pomeriis, de terris, de exitus, vel de omnia quod ad prestitum hominis est in ipsas villas, seu de saltos vel de homne [bonis] rem medietatem vobis dono atque concedo. Reliquit vobis medietas filiis meis dividendam concedo. Ita ut de hodie die et tempore omne ipsa medietas de iuri meo abrasa et in vestro iure et dominio maneat perhenniter habitura. Si quis sane, quod fieri minine credo, aliquis homo tam propinquis quam extraneus hanc cartam concesionem infringere temtaverit vel temtavero, tunc inferat [ulferat] pars mea partique vestre ipsa medietate duplata vel quantum ad vos extiterit meliorata.
Facta scriptura concessionis die XIIIIº Kalendas Augustas. Era D CCCCªLXLªIIª.
Et sunt ipsas villas circa monasterio Cellanova sub monte Leporario, sub auctario quam vulgo appellat corrupte Camon.
Gugina in hanc concessione manu mea sub ea ratione ut in vita victum et vestitum a vos accipiam et me confirmo (signum).
Qui presentes fuerunt:(1ª columna:) Didacus Munioni cfr.- Martinus Vidramiriz cfr.- Aloitus Savarigiz cfr.- Alvanes presbiter cfr.- Rudericus presbiter cfr.
(2ª columna:) Erus diaconus ts.- Ermegildus ts.- Sisnandus ts.- Piniolus ts.- Guntinus ts.
Aloitus seu confesus scripsi qui tunc prepositus (signum).1
—
1 O folio 197v. está en branco, aínda que no 197r. comeza un novo documento. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctis regnantis in secula seculorum, amen.