In nomine sancte et individue Trinitatis sive et in honorem redemptoris mundi sancti Salvatoris vel omnium sanctorum quorum reliquie recondite sunt in eclesia que est fundata territorio Limie inter duos fluvios Mineo et Limie, et inter eos alios minimos, loco predicto arcisterium quos nuncupant Cellenove. Ego exiguus famulus Dei servorum Domini servus licet indignus Fredenandus princeps, una pariter cum coniuge mea Santia regina, dono et offero atque concedo cum ipsa coniuge mea supradicta ad prefatum locum Cellenove propter remedium anime nostre ex parte de terra que in suos testamentos priores resonant. Concedimus ad ipsum locum sanctum vel sciterium supradictum omne debitum vel fiscalia quod antecessores nostri soliti habuerant habere. Id est rausos, omicidios vel cuncta imperia vel honorem regis per terminis et limitibus certis, quomodo se levat de castro quod dicunt Bisreto et vadit per arrugio que discurrit pro ad Tructin, et vadit ad inpruno inter Tructin et Saltumerii usque infundit se in rivulo Arnogia, et inde quomodo vadit Arnogia inpruno usque in alio arrugio quam dicunt Eires, et inde quomodo vadit ipse arrugio infesto usque in mandatione de Cegio, et ipsa mandatione hinc et inde usque sumitate alpis Leporario, et inde per portella de Samuel et descendit ad sanctum Salvatorem de Sanguinieto, et inde per Ferrioli quomodo ibicum concludet, et inde ad castro Bisreto unde primiter incoavimus. Infra istos terminos supradictos nullum permittimus hominem, sagio aut scurro fisci, aut qualicumque generis homo intrare nec ianuas inquietare aut cumtaminationem ibi facere magnam aut minimam non pro rausso, nec pro omicidio aut fossataria nec pro alia quacumque re set concedimus omnia supradicta, et offerimus ad ipsum locum iam dictum Cellenove, et tibi Ariani abbati vel fratribus qui ibi fuerint commorantes et in vita sancta perseverantes, pro victu atque vestimento fratribus vel monachis, pauperibus et peregrinis ut inde ferant subsidium temporale. Etiam addicimus vobis omnes vestros testamentos priores quos habetis, cunctas terras vel partes ut sicut habuerunt roborem et fuerunt confirmati in diebus domni Adefonsi serenissimi principis, ita et nos eos confirmamus, ut sint sanos et stent intemeratos et sanos post partem sancti Salvatoris, et locum supradictum cum omnia cuncta que in eos resonant evuo perhenni et secula cuncta.Et neminem permittimus hominem qui vobis in ea disturbationem faciat vel inmodice. Si quis tamem quod fieri minime credimus, aliquis homo qui hoc factum nostrum vel hanc testamenti seriem inquietare aut inmodice contaminare voluerit, tam regia potestas quam populorum universitas, quisquis ille fuerit qui talia temptet, in primis ambobus a fronte careat lucernis et sit anatematus, et a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi segregatus, et cum Iuda Domini proditore in inferni baratro dimersus, et pro dampna secularia exsolvat auri libras decem. Et hoc factum nostrum in cunctis temporibus obtineat firmitatis roborem.
Facta scriptura testamenti IIII ydus Iunii. Era M LXL3IIII.
Fredenandus serenissimus princeps in hanc seriem testamenti quam fieri elegi et relegendo audivi manu mea cfr (signum). Sancia regina cfr (signum). Santius prolis Fredenandi prolis regis et Sancia regina cfr (signum). Adefonsus frater eius cfr (signum). Garseas frater eorum cfr (signum).
(1ª columna:) Sub Christi nomine Petrus Lucense sedis episcopus cfr (signum).- Sub Dei auxilio Cresconius Yriense sedis episcopus et cathedre apostolice continens cfr (signum).- Urraka prolis Fredenandi regis et Sancia regina cfr.- Ilvira soror eius cfr.- Adefonso Munniuz cfr (signum).- Petro Pelaiz armiger regis cfr (signum).- Fafila Petriz cfr (signum).- Fredenando Petris cfr (signum).- Petro Gundesalviz cfr (signum).
(2ª columna:) Roderigo Osoriz cfr (signum).- Munio Nuniz cfr (signum).- Guttier Egarediz maiorinus cfr (signum).- Froila Osoriz cfr.- Ordonio Pelaiz cfr.- Ihohanne Petriz cfr.- Vita Eitaz cfr.- Roderigo Suariz cfr.- Vellite Egarediz cfr.- Gundisalvo Fredenandiz cfr.
(3ª columna:) Fredenando Muniz cfr.- Nunno Odoariz cfr.- Gondemaro Iohannis cfr.- Pelagio Baltariz cfr.- Segeredo Alvitiz cfr.- Nunno Moniz cfr.- Mautelle Vimaraz cfr.- Nunno Alvitiz cfr.- Guttiher Gundisalviz cfr.- Ordonio Nuniz cfr.- Rapinato Nuniz cfr.- Froila Arias cfr.- Eita presbiter cfr.- Didacus presbiter cfr.
(4ª columna:) Sendinus diaconus cfr.- Gemundus cfr.- Petrus cfr.- Tello Guttiherriz cfr.- Sendemiro Sendulfiz cfr.- Arias Didaz diaconus cfr.- Petro Gundisalviz cfr.- Ordonio Didaz diaconus cfr.- Pelagio Getoniz diaconus cfr.- Eita Gundesindiz diaconus cfr.- Trasulphes Pascualiz cfr.
_
1 Dende agora citado Documentos II.
2 Serrano data este diploma no ano 1026 o que é totalmente imposible, tendo en conta que o monarca reinante na data dos feitos é Fernando I.
3 L aspado.