GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

76
1088/ 02 / 21
Pelaio Didacus dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio varias propiedades, entre as que destacan a villa de Saa e a igrexa de San Xurxo, ámbalas dúas no territorio de Valongo. O citado doador encoméndase ó abade Pelaio para entrar na vida monástica en Celanova.
TC, fol. 30r. - 30v.
In Dei nomine et eius meria Pelagius Didacus ex testamento faciendum curavi, promitto de stabilitate mea in monasterio Cellenove sicuti et do in manus reverentissimo patri et domno Pelagii sacerdoti et abbati, [utinam] monachorum suorum fuisset servus et fidelis sub cuius potestate corpus et anima, et rem propriam Deo et pio salvatori meo reconsigno et offero. Id est pro remedio anime mee et parentum villa Sala et eclesia sancti Georgii in territorio Valongo, quantum sors debita manet inter heredes cum exitus montium et terminis antiquis, dividens cum Laureto et Cortegata seu vicinos qui in giro sunt, piscarias tamem ad ipso loco servientes de mea ratione media, de Parata et Sentari amodo et deinceps stent sub iure monasterii tamen ratione servata. Si aliquis / ex propinquis meis illis darem voluntas accesserit licentia inde convaleat, in Ravaneta omne a rem hereditatis mee similiter villa in Rekeixo cum adiunctionibus suis, de pane et vino quod ibi Deus dederit quintam partem ad monasterium, et Adosinda sana et intemerata ipsas alias rationes cum suas casas integras, et nec vendendi nec donandi, nec invitus pariandi sit concessa habeat potestatem. Et quia multi casis in sexu fragili ruentra quiquis apicem huius monasterii rexerit, ferat ei presidium et non sinat parire, sin autem qualicumque casu perierit vel absque liberis fuerit, sana et integra post partem monasterii permaneat. Facimus cesionem in Pauli apostolo non valet dum vivit qui testatur, testamentum enim in mortuis confirmatum est.

Pelagius in hanc seriem professionis manus meas subscriptor accessi et do (signum).

In Era Millesima C XXVI quotum VIIII Kalendas Martias.

Petrus presbiter cfr. Iohannes presbiter cfr. Emilianus presbiter cfr. Et omne concilium seniorum monacorum sanctorum chorum monasterii Cellenove confirmant.

Gutinus ts. Petrus ts. Iulianus ts.

Iesimundus notuit.