GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

21
1162/02/24. Zamora.

Fernando II dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade de Rates.

B.- Tombo, f. 13rv.
Rex.- GONZÁLEZ, J.- Regesta de Fernando II, p. 368. SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 313.

CHRISTUS. Mvltiplex inuenit commodum scriptura ipsa est enim qui  obliuionem expauit et memoriam inserit, ea propter ego Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum  rex, vobis Arie, abbati Sancti Justi, et omni conuentui monachorum ibidem  Deo seruiencium, facio cartam donationis seu dacionis de hereditate mea quam  habeo in terra Gentines villa uocitata Ratis quam mihi ex genealogia regali conuenit cum omnibus directuris et terminis antiquis, cum exitibus regressionibusque suis intus et extra quicumque iacenciam eius repererit; do eam vobis et concedo iure hereditario ob remedium anime mee et parentorum meorum ut habeatis, possideatis et ab hodie uestrum uelle faciatis et in reliquum. Quod siquis istum meum datum uiolare temptauerit pro ausu temeritatis a parte mea uel successores mei libras auri C exsoluat et maledictioni perhenniter incurrat et anatema semper fiat, amen.

Data carta apud Zamoram per manus episcopi domni Petri, regis cancellarii, svb era M CC, die VIº kalendarum martii, nathali sancti Mathie apostoli; hec uero carta regalis semper robur obtineat.

Ego Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, qui hoc facere iussi proprio robore conf.

Comes Ramirus, conf. Comes Petrus, conf. Comes Albarus, conf. Comes Fernandus, conf.

Petrus, Dei gratia minduniensium episcopus, conf. Johannes, luggensis episcopus, conf. Suarius, auriensis episcopus, conf. Stephanus, zamorensis episcopus,  conf. Johannes, legionensis episcopus, conf.

Fernandus Poncius, alferez, conf. Poncius Minerue, conf. Fernandus Ruderigez, conf. Albarus Ruderigez, conf. Nunus Menedez, conf. // Aprilis, dompnus,  conf.

Pelagius Infanctinus iussu episcopi domni Petri, regis cancellarii, scripsit et
confirmat.