GMH/ÍNDICE A-Z

211
1175/04/05.

Damitem e os seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a cuarta parte
dunha casa na rúa do Vilar, en Santiago de Compostela, da cal o cenobio lle comprara
xa unha metade a este mesmo Damitem; a cuarta restante doáralla ó mosteiro a
súa muller no seu testamento, por vintecatro marcas de prata.

B.- Tombo, f. 75rv.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 25, pp.  197-198.

Carte domorum de Vilari sicut vadunt ad ruam Nouam.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, amen. Scriptum quippe habemus quia pro memoria temporum adhibenda sunt testimonia tam scripturarum quam testium. Qua propter ego Damitem una cum filiis et filiabus meis nominibus Guilielmo Iohannis, Petro Iohannis, Maria Iohannis, Vrraca Iohannis, Eluira Iohannis, Auroana Iohannis et Maria Iohannis et omnis uox nostra vobis domno Petro, monasterii Sancti Justi de Togis Altis abbati, et omni conuentui monachorum eiusdem loci presencium et futurum omnique uoci uestre, spontanea uoluntate facimus textum scripture firmitatis et kartula uendicionis de quarta parte integra omnium illarum domorum que site sunt et edificate in compostellana urbe in rua que uocatur Uilar siue Uallis Miluorum, loco certo inter domos que fuerunt Petri Rabade, canonici, et nunc sunt Froyle Palee et Guilielmi de Luania et Johannis Froilat, et ex alia parte domum que fuit Petri Mauri et nunc est dominorum Sancti Sepulcri. Quam prefatam domum ganauimus de Maria Guterriz et de filiis suis nominabus Maria Petriz et Sisnando Petriz sicuti resonat in nostris scripturis. Et quam ganauimus de Petro Didaz et eius uxore Marina Didaz terrenum et pardinarium in quo domos construximus et edificauimus que coniuncte et coadunate sunt cum istis prioribus, de quibus domibus nos habebamus medietatem et uos medietatem propter gananciam et edificium eius quam fecimus de predicto Petro Didaci et eius uxore que erat mea integra, tamen de medietate nostra illarum domorum et de omni altera ganantia nostra quam ibi fecimus. Ego supradicto Damitem cum uxore mea Maria Rugel uendidi uobis medietatem vt in kartula quam uobis inde fecimus resonat. Et ex ea habuistis uos tres quartas omnium iamdictarum domorum. Et nos ex eodem die et tempore quartam ex earum domorum que quarta post mortem iamdicte uxoris mee Marie Rogerii remansit inter me et filios meos suprascriptos per medium. Hanc siquidem quartam nostram integram omnium domorum supradictarum cum omnibus directuris suis, videlicet cum exitibus in rua Noua et suis parietibus ac tabulatis atque platea et puteo in ipsarum medio proficuis ac prestacionibus intus et extra suisque apparatibus omnibus ab integro uendimus uobis pro precio quod a uobis recepimus, id est marchas XXi IIIIor argenti boni et ac robore utriusque ad libitum, et de ipso aput uos ni<chi>l remansit ad soluendum indebito. A modo igitur et deinceps uos easdem domos integras absque ullo herede alio habete, possidete, uendite, donate et ex eis omne uelle uestrum facite per cuncta seculorum secula // Quod si nos uel aliquis de propinquitate nostra uel de extranea contra hoc nostrum factum spontaneum ad irrumpendum uenerit uel uenerimus quisquis fuerit, pariat uel pariamus uobis uel uoci uestre ipsam quartam domorum duplatam seu quantum a uobis fuerit meliorata et insuper marcas La puri argenti. Et hoc nostrum pactum sit semper stabile et firmum.

Facta uenditionis scriptura nonas aprilis era M CC XIIIa.

Nos iamdicti in hac uenditionis scriptura manus nostras.

Qui presentes fuerunt: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Arias, ts. Martinus, ts. Didacus, ts. Ordonius, ts.

Nuno Iohannis, uillicus ciuitatis, conf.

1a columna:

Fernandus Iohannis, conf.

Martinus Didaci, conf.

Oduarius Adefonsi, conf.

Munio Abbas, conf.

Gudesteus, conf.

Martinus Martinz, conf.

Petrum, Dei gratia iacobitane ecclesie decanus, conf. (Monogramma: decanus).

Pelagius Gundisaluiz, ecclesie Beati Jacobi, conf. (Monogramma: P., cantor).

Ego Gudesteus, kardinalis, conf.

2a columna:

Guilielmus de Luania, pro cuius manus hec facta fuerunt et ordinata, conf.

Johannes Froylat dictus Paparus uidit et conf.

Cresconius Eniquit presens fuit et conf.

Petrus Bellus, conf.

Petrus Ramiris, conf.

Ego Uilielmus Iohannis, conf.

Ego Petrus iudex, conf. (Monogramma: P., judex)

Ego Petrus Marcius, ecclesie Beati Jacobi cardinalis, conf. (Monogramma: Petrus).

Petrus Abbas, ecclesie Beati Jacobi diaconus, scripsit et conf. (Monogramma: Petrus).