1210/04/22.
Carta de ecclesia de Bastauales et de hereditate laicali.In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit uniuersis quod nos Symon Uiuiani et Fernandus Uiuiani, fratres, et omnis uox nostra grato animo et spontanea uoluntate pro amore Dei et pro animabus nostris patris et parentum nostrorum remedio donamus et offerimus monasterio Sancti Iusti totam nostram hereditatem quantam habemus et habere debemus in Sancto Juliano de Bastauales tam ecclesiaticalem quam laycalem per ubicumque tendit uox de Bastauales prope et longe cum omnibus suis directuris et bonis seu pertinenciis iure perpetuo integre et in pace possidendam et sicut eam iam ibi pater noster Viuianus Pelagii dederat ita nos et omnis uox nostra damus et firmiter concedimus seu dacionem ipsam roboramus. Et ut hoc scriptum semper firmum habeatur et roboretur accepimus pro robore a predicto monasterio solidos XXX VIII regie monete. Siquis igitur contra hoc scriptum quod deuote fieri iussimus ad irrumpendum uenire temptauerit semper sit maledictus et insuper prenominato monasterio aut regie uoci CCC aureos persoluere compellatur, scripto nichilominus in suo semper robore permanente.
Facta carta Xo kalendas maii, era Ma CCa XLa VIIIa.
Nos iamdicti hanc cartam roboramus et confirmamus.
Q. p. f.: Gunsaluus Petri, miles, dictus Dereadus, conf. Richardus de Ripa Auie, conf. Nuno Fernandi dictus Seto, conf. Laurencius Didaci, ciuis compostellanus, conf. Martinus Didaci, frater eius, conf.
Ego Johannes Pelagii, compostellanus publicus notarius et iuratus, scripsi et conf. (Signum).