GMH/ÍNDICE A-Z

357
1260/04/06. Santiago de Compostela.

Mandas testamentarias do escudeiro Pedro Pérez “Besezo”.

B.- Tombo, ff. 109v-110r.

Testamentum Petri Besezo, scutario, de omni sua hereditate ubicumque
sit.

Era Ma CCa LXLa VIIIa et quotum VIII idus aprilis. Ego Petrus Petri dictus Besezo, armiger, si de hac infirmitate mortuus fuero dispono, et cetera. Primo mando corpus meum sepeliri in apud monasterium Sancti Iusti de Tribulis Altis, et mando ibi dari C solidos pro anima illorum a quibus aliquid habui sine directo et illorum quibus iniuriam feci. Item mando eidem monasterio totam meam hereditatem quantam habeo de auolencia et de ganancia ubicumque sit. Ita quod statim post mortem meam abbas et monachi dicti monasterii nomine eiusdem mirent et recipiant ipsam hereditatem auctoritate propria, videlicet tali // modo quod dent ipsam meam hereditatem fratri meo Martino Besezo tenendum et possidendam in tota uita sua nomine ipsius monasterii; ad mortem uero ipsius fratris mei ipsa hereditas ad dictum monasterium ipso iure et facto integre devoluatur, et cetera. Siquis contra hoc uenerit pectet uoci mee D morabitinos, testamento isto nichilominus in suo robore permanente.

Q. p. f.: Domnus Fernandus Eynes et Fernandus Feo, milites. Martin Pelaiz dictus Cardinalis. Saluator Martini dictus de Congustra. Petrus Petri dictus Palmeyro. Petrus Pelagii dictus Miraz, alfayatum. Johannes Iohannis dictus de Caleyro et Martinus Iohannis dictus Palmeyro, ciues compostellani. Froyla Iohannis dictus Moxe.

Ego Dominicus Petri interfui et de mandato Fernandi Iohannis, notarius
compostellanus jurati, et in eius presencia, scripsi.