1138/05/07.
B.- Tombo, f. 5rv.
Transcr.- RECUERO ASTRAY, M.; GONZÁLEZ VÁZQUEZ, M. e ROMERO PORTILLA
P.- Documentos medievales..., doc. n.º 76. VAAMONDE LORES, C.- “Escrituras de Santa Marina de omariz”, pp. 9-12.
Rex.- SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 222.
Qvuoniam ea que a regibus donantur siue conceduntur oportet ut litterarum testimonio confirmentur. Qua propter ego Adefonsus, Dei gratia Hispanie imperator, una cum coniuge mea regina Berengaria vobis abbati domno Petro et monachis Sancti Justi tam presentibus quam futuris ibidem Deo seruientibus pro remedio anime mee et parentum meorum, facio cartam donationis de hereditatibus meis, videlicet: in terra de Castella de Buual villam Gomarit cum ecclesia et directuris suis in ripa fluminis quod dicitur Auie; in terra de Sancta Maria de Lanzada villam Sannim concurrentem ad ecclesiam Sancte Eulalie de Denna cum omnibus suis directuris; in eadem autem terra de Sancta Maria, in insula que uocatur de Ogroue, villam Ardenam, similiter cum omnibus directuris suis. Dono etiam uobis in terra de Carnota quantum habeo in villa Pignario. Has siquidem omnes predictas hereditates dono atque concedo uobis supranominatos abb[atis et] monachis Sancti Justi per omnes suos terminos antiquos et diuisiones, terras scilicet cultas uel colendas, montes, fontes, prata, pascua cum exitibus et regressibus per ubi illas inuenire poteritis habeatis et possideatis uos et omnes successores uestri imperpe tuum. Siquis uero de parte mea <uel> de extranea contra hoc meum regium donum ad irrumpendum uenerit sit maledictus et excomunicatus et a matris Ecclesie sinu segregatus, et quod inuaserit duplet et insuper pariat Cm/ (...)a semper maneat in robore
Facta scriptura donat[ionis ...]onis era Mª Cª LXXª VIª et quotum VIIº idus maii.
Ego [Adefonsus, Dei gratia H]yspanie imperator, quod fieri iussi proprio robore conf. (Signum). [Berengari]a, eius uxor, conf. Infanta domna Sancia, conf. [Al]fonsus, comes Sancti Egidii, conf. Comes Fernandus, conf. Comes Rodericus Uelat, conf. Comes Gomez, conf. Comes Rodericus Martini, conf. Veremudus Petriz, conf. Gutier Fernandez, maiordomus in curia, conf. Didacus Froylaz, signifer regis, conf. Rudericus Fernandiz, conf. Ranemirus Froylaz, conf.
Petrus, Legionensis episcopus, conf. Petrus, palentinus episcopus, conf. Bernaldus, zamorensis episcopus, conf. Berengarius, salamantinus episcopus, conf.
Cidi, ts. Velidi, testis. Anaia, ts.
Ciprianus Petriz scripsit iussu imperatoris et conf.