GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

436
924/ 02 / 22
Gondesendo véndelle a Framila a súa parte nun casar como compensación pola axuda dada por Framila a Gondesendo nun anno malo.
TC, fol. 151r.
In Dei nomine. Ego Gondesendo tibi Framila, placuit nobis bona pacis volumtas nullius quoque gentis imperio nec subdentis articulo, sed propria nobis accessit volumtas ut vobis iamdicta sicut et vendimus mea ratione propria in casare qui fuit de Laurentina et comparavi eam meum pater nomine Framili quarta porcione integra, inde tibi vendo atque concedo quomodo iacet conclusum in omni giro quomodo dividet cum vinea de Sperancu de alia parte cum vinea de Destrigo usque in vinea de Rimionda et accepit de te precio in victu panem et vino qui guvernasti me in anno malo de Martio usque in prima de Iulio ebdomada et alio precio qui mihi complacuit et de ipsum precium apud te nichil indebitum hec omne complacuit est ut de hodie die et omni tempore habeas mea ratione integra in ipso casare quomodo iacet cum sua vinea et omnes suos fructuarios de iure meo sit abrasa et in tuo iure tradita atque confirmata habeas tu et omnis posteritas tua. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo venerit aut venerimus qui te pro inde calumniaverit que nos non potuerimus devindigare post parte vestra afirmare, tunc habeas iuri quieto et licitum potestatis de nos aprehendere duplatu quantum a te fuerit meliorata et tibi perpetim habituri.

Facta Kartula vendicionis VIII kalendas Marcias. In era DCCCCLXII.

Gondesendo manu meas roboravi (signum).

Sperancu patri suo ts. Gondesendo ts. Iustus, Ebrailli, Cagitu, presens sumus.