1199/03/13.
pan style="font-weight: bold;">Testamentum Johannis Petri de hereditatibus in Chacim et in Auterio et in Cerzon.pan>
Era Ma CC
a XXX
a VII
a et quotum III
o idus martii. Hec est ordinacio quam ordino ego Johannes Petriz, uolens recipere ordinem sancti Benedicti in monasterio Sancti Justi. In primis mando ad monasterium Sancti Justi mecum illud meum ganatum totum quod habeo in Castineyras in casa de soprina mea, et mea debita de meis denariis et de meo
pane que ibi debent mihi sicut scit magister meus Johannes Martinzi, presbiter de Hospitali Ierusalem, et sicut mandauerit domnus Petrus, abbas Sancti Justi et magister meus iamdictus sic dispensetur omnia mea inter monasterium et meum magistrum et filium meum Johannem. Si prius mortuo fuero, mando ad ipsum filium meum meam hereditatem de Chacim et in Auterio et in Cerzon, et si mortuus fuerit sine semine mando eam ad Sanctum Justum; et meos denarios quos mihi debent dominus abbas; et ganatum quod illuc habeo totum mando ad Sanctum Justum. Set si aliquis hanc meam ordinationem rumpere uoluerit sit maledictus et pariat ad uocem monasterii solidos D; et meum factum sit semper firmum.
Q. p. f.: Johannes Petri, presbiter, conf. Johannes, presbiter. Domnus abbas Petrus, conf. Pelagius Maurus, conf.
Munio scripturam qui scripsit, presbiter, istam.