GMH/ÍNDICE A-Z

19 C
1189, marzo, 6, Allariz

Confirmación dos foros dados polo bispo Diego realizada por Afonso IX

Fuente: González, J., Alfonso IX. Consejo Superior de Investigaciones Científicas. Instituto Jerónino Zurita, Madrid, 1944. Tomo II, doc. nº. 20, pp. 38-39.

In Dei nomine. Ego Adefonsus, filius illustrissimi et uictoriosissimi regis domini Fernandi, Dei gratia Legionis rex, per istud scriptum semper ualiturum notum facio, uniuersis de Gallecia et aliis per regnum constitutis, quod concedo et confirmo concilio Auriensi totos illos bonos foros quos illis et antecessoribus suis dedit dominus Didacus, bone memorie ipsius sedis episcopus, cum concessu et consensu avie mee regine domine Urraca et filii eius domini Adefonsi imperatoris Hispaniarum et etiam sororis eius regine domine Taresie tunc temporis Limiam tenentis cum comite Ferdinando, uidelicet, quod edificauerint, plantauerint, foderint uineas, agros, domos, habeant ipsi tam filii quam etiam nepotes et omnis posteritas eorum in perpetuum. Nulla unquam sit licentia per uiolentiam uel preposituram, sicuti este terre, de frugibus agrorum uel uinearum aliquid accipere uel rapere. Si enim per indigentiam, quod frequenter sole euenire, uel per terre transmutationem aliquis eorum domum aut agrum uel uineam seu hortum uel aliquid tale uendere uoluerit, primitus in presentia episcopi seu canonicorum qui ibidem affuerint ueniat, et iuxta conuenienciam uenditionis quam uicino fecerat episcopus ei in precium persoluat. Et si episcopus emere renuerit, quislibet canonicorum priorem licentiam emendi optineat. Si neuter uero illorum emere uoluerit, licentiam habeat uicino ciui ulterius uendendi, ea tamen condicione, quod nec seruo neque proceri, neque alicui de mandatione regali conditionis uendat. Deciman partem quipe uenditionis tam domorum quam agrorum seu uinearum episcopo et canonicis uel ei qui eorum uices optinuerit sine aliqua refragatione persoluat.

Si quis igitur diabolice suggestionis stimulo fremens huius testamenti firmitudinem, quam manibus meis confirmo et roboro, uiolauerit, distemptauerat, et insuper episcopo et parti regie V talenta auri persoluat, et exul a regno Dei et profugus a consorcio christianorum fiat in perpetuum nisi forte resipuerit, et ei quem leserit per condignam satisfactionem habundanter satisfaciat.

Hec carta facta est pridie nonas Marcii, era M CC XX VII. Domino Adefonso in ipsa sede episcopo existente. Iohanne Fernandi, signifero regis, Limiam tenente.

Petrus Compostellanus, archiepiscopus, conf.

Manricus, Legionensis episcopus, conf.

Petrus, Tudensis episcopus, conf.

Rudericus, Lucensis episcopus, conf.

Rabinadus, episcopus, conf.

Comes Gumiz, tenens Transtamarem et Montem rosum et Sarriam et Montemnigrum, conf.

Comes Fernandus, regis maiordomus, tenes Beneuentum et Cemoram et

Extrematuram et

Transerram, conf.

Petrus Fernandi de Uaniuides, regis meirinus, conf.

Rudericus Fernandi, cancellarius, conf.

Froila, regis notarius, scripsit.