GMH/ÍNDICE A-Z

24
1164, febreiro, 12, Allariz

Foro de Ribadavia

Fonte: Meruéndano Arias, L. “El Fuero municipal de Ribadavia”, en Boletín de la Comisión Provincial de Monumentos Históricos y Artísticos de Orense. Tomo III (1909), pp. 361-376.

In nomine Domini nostri Jesu-Christi. Plerumque sentimus oblivionis incomoda dum rerum gestarum memoriam per scripturam seriem negliguntur alligare. Qua propter ego Rex Fernandus et uxor mea vobis hominibus burgensis de Ripa avie tam presentibus quam futuris et filiis vestris omnique generationi vestrae facio Kartam donationis et textum firmitatis, et dono vobis foros quibus semper vivatis.

1º. In primis homines de Ripa avie non habeant ullum dominum in villa nisi Dominum Regem Fernandum aut quem ipsam villam de manu sua tenuerit.

2º. Et quicumque nobilis aut cujuslibet dignitatis in villa de Ripa de avie in propria aut aliena domo habitaverit ipse et qui cum eo fuerit habeant forum sicut unus de vicinis.

3º. Et si aliquis in domo alicujus hominis de Ripa avie per forciam hospitari voluerit dominus domus cum vicinis suis eiiciant eum foras et si exire noluerit et ibi percusus fuit non pectet proinde calumpniam.

4º. Majorini de isto burgo sint duo vicini de villa et vasalli illius qui illam tenuerit et habeant domos in isto burgo et intrent per manus domini istius burgi et autoritate concilii.

5º. Et homines de isto burgo non dent in unoquoque anno VI denarios de unaquaque domo in festivitate Santae Mariae Augusti et alios VI denarios in Nativitate Domini per censum de domibus suis.

6º. Et homines de isto burgo vendant panem suum et vinum per mensuram rectam quando voluerint.

7º. Qui per vim alienam domum irrupit pectet domino de isto burgo solidos viginti et domino domus alios viginti et item livores et damnum quod fecerit.

8º. Majorini aut sagiones non intrent in domo alicujus accipere pignora si dominus domus receptivum fidiatorem dedit et si fidiatorem recipere noluerit et pignora per vim accepit et percusus ibi fuerit non pectet aliquam calumpniam. Et si fidiatorem non presentaverit et pignum revelaverit maiorini aut sagio det duos testes et alia die pignorare eum per quinque solidis.

9º. Qui debitum presente Majorino aut sagione debitori suo recognouerit aut statim debitum reddat aut pignora querulo quae tantun valeat tribuat et donec debitum redit in unaquaque die pignora cum sagione accipiat.

10º. Qui negaverit debitum quod debet puniant … cum ut faciat directum et iste det fidiatorem aut recipiat sua pignora.

11º. Quicumque fidiatorem receptivum reuelauerit et pignum majorino aut sagioni non dederit per quator dies hoc fecerit tot diebus pectet quinque solidos.

12º. Majorinus aut sagio non querat alivores alicui nec percusiones nisi vox ei data fuerit escepta morte aut percusione mortis quae per se potest querere per forum ville.

13º. Homicida manifestus pectet centum solidos domino de isto burgo.

14º. Traditor probatus et fur cognitus sint in judicio majorini et concilii, et omnia illorum sint domini de Ripa avie si de rebus latronis prius restituantur furta quae fecerat domino cui furatus fuerat.

15º. Qui arma traxerit de domo contra vicinum suum ad malefaciendum pectet domino de isto burgo viginti solidos. Et si multi duxerint arma unus pro omnibus det fidiatores in quinque solidos et qui convictus pectet domino de Ripa avie viginti solidos.

16º. Et si vicinus vicino suo domum per judicium quesierit dent ambo fidiatores in quadraginta solidos et qui per judicium ex eiis cecidirit domino de isto burgo viginti solidos pectet.

17º. Et si aliquis disforaneus habitatori de Ripa avie domum quesierit det fidiatores domino de isto burgo in viginti solidos et domino domus in duplo de tali kasa et dominus domus det fidiatores in viginti solidos domino de isto burgo. Et si ille qui domum querit ceciderit det solidos viginti domino de isto burgo et domino domus det alias tales kasas in villa de Ripa avie.

18º. Et quodcumque judicium fuerit faciendum super pignora quod aliquis deforaneus habitatori de isto burgo quesierit non exeant extra villam ad juditium sed in ipsa villa compleant judicium super ipsa pignora.

19º. Ey qui falsam pesquisicionem dixerit amplius non sit legalis pectet domino de isto burgo viginti solidos, et dominus vocis tornet se ad suam vocem.

20º. Et per illo qui in sedicione mortus fuerit proximiores parentes unum illorum qui eum percusserit per rectas exquisitiones pro homicida eligant si vero interfectores per exquisicionem non invenerint quemque suspectum habuerint per semetipsum solum se juramento salvet, et non sit ibi tornare.

21º. Treguas per forum ville sunt tales ex utraque parte seditionis dent fiadores in mille solidos et qui eas fregerit amputent ei pugnus dexter et de istis mille solidis dominus de isto burgo habeat quingentos solidos et concillium alios quingentos solidos de quibus det centum solidos percusso et pugnus sit in potestate concilii.

22º. Et super hace omnia absolvo molendinos et fornos et xousas et omnes hereditates quas vos aut generatio uestra hodie habetis aut habere poteritis.

23º. Carnifices vero in uno quoque amno dent domino de Ripa avie duos solidos unum in pascha et alterum in festivitate beatae Mariae si dominus de isto burgo dederit eis plateam ubi ponant bancum suum.

24º. Factores panum et vinum aut venditores non pectent aliquid per venditione sed si mensuras fraudaverint statutas á concilio pectent quinque solidos domino de isto burgo.

25º. Si aliquis extraneus vendiderit bovem aut vacam det in portatico duos denarios, de porco unus denarius, de ariete unus denarius.

26º. Item si aliquis extraneus vendiderit equum aut mulam det XII denarios in portatico. Si in domo vendiderit hospes habeat duodecim denarios, si equam sex denarios, et sex denarios ad ospitem suum si in domo vendiderit.

27º. De asino aut de asina tres denarios, hospiti similiter tres denarios. De corio boum unus denarius. De pelle caprina unum obolum.

28º. Item si aliquis extraneus vendiderit inarum aut mauram det in portatico unum solidum, si in domo hospes habeat duos solidos.

29º. Si aliquis mercator in villa de Ripa avie venerit et de unoquoque troselio si displicaverit et inde aliquid vendiderit det in portatico unum solidum, et si non displicaverit nichil. Si atail vendiderit pectet viginti solidos, mediam partem domino ville et mediam partem ad concilium de Ripa avie, et ad dominum domus quinque solidos det.

30º. Qui unum Qosellum compareverit, et de pellica coellia det in portatico ters denarios, et de pena cordeira dos denarios, de pellica cordeira dos denarios.

31º. De quator cubitis de viado dos denarios, de cooperta unius coloris tres denarios, de uno cabo de fustán duos denarios. De duodecim cubitis de cardeo dos denarios. De bestia gardada de pane aut de vino unum denarium. Colonearis unum denarium.

32º. Si aliquis vicinus vicinum suum percuserit á barba usque ad pedes septem solidos et dimidium pectet percuso. Et si in capite percuserit et inde sanguis exierit pectet quindecin solidos.

33º. De quacumque calumpnia aliquis culpabilis fuerit inventus si calumpniam non dederit majorino aut sagioni non demandet eam, et si data fuerit calumpniam majorino aut sagioni det fiadores in quinque solidos per esquisicionem bonorum hominum.

34º. Si aliquis homo male se habuerit contra homines de isto burgo et in villa voluerit ingresare … si vim aut aliquid malum ibi incipit facere omnes vicini sui sucurrant vicino suo cum ense et asta. Et si ibi adversarius mortus fuerit nichil inde pectet. Et qui vicinum suum non adjuvaverit sit alevosus per forum Sancti Facundi.

35º. Nec aliquid dominus de isto burgo habeat roiso, nec mamnarima, nec fosadariam per forum Sancti Facundi in illa villa.

36º. Si aliquis vicinum suum per superbiam percuserit, si vicinus poterit eum percutere per se aut per alios, semel aut multiciens nichil inde pectet sed primus quodcumque egerit pectet.

37º. Si aliquis homo dixerit vicino suo malo animo traditorem aut feruum aut majorum nominum aut ceguillo sabido percutiat eum semel cum quo tenuerit et si vivus aut mortalis inde evaserit nichil inde pectet, et si percussus eum percuserit, se centum aut mille eum percuserint nichil inde pectent.

38º. Si aliquis miles aut rusticus in villam de Ripa avie intraverit reddet debita sua debitoribus suis aut pignora et si non dederit si super equum fuerit ligantur pedes equi et fumum apponatur naribus ejus.

39º. Ceci nec juvenes solitarii non dent soldada nichil.

40º. Homines de isto burgo omnia juditia sua et recta per inquisicionem bonorum hominum fecerint, faciant per forum Sancti Facundi. Cetera veri judicia quae hic non sunt scripta stent per forum Sancti Facundi.

41º. Et hoc meum factum semper sit firmum. Si vero aliquis homo hoc meum factum irrumpere temptaverit sit maledictus et exconmunicatus et cum Iuda proditore Domini in inferno dampnatus et insuper pectet decem millia morabetinos.
Facta Karta in Allariz XVI Kalendas Marcii, era M CC II Rege Fernando regnante in Toleto et in Legione et in Gallecia.

Ego Rex Fernandus Hispanie constringo omnes malos foros quos habebatis et concedo vobis hos bonos foros Santi Facundi et hanc Kartam quam fieri jussi proproa manu mea roboro atque confirmo – Fernandus Dei gracia Legionensis C. Rex = Comes Fernandus, confirmo – Comes Petrus, confirmo – Comes Ramyrus, confirmo – Comes Diuarus, confirmo – Petrus, Episcopus Auriensis, confirmo – Petros, electus Sancti Jacobi, confirmo – Joamnus Lucensis episcopus, confirmo – Suerus Kauriensis episcopus, confirmo – Gundisalvus, Ovetensis episcopus, confirmo – Pelagius, abbas Cellenovensis, confirmo –

Abbas Garcia de Ossaria, confirmo – Abbas Sancius Ramatensis, confirmo – Petrus Arie, confirmo – Joamnus Arie, confirmo – Fernandus Arie, confirmo – Fernandus Arie, confirmo – Fernandus Oduarii, confirmo – Menendus Faian, confirmo – Velascus Menendi, confirmo – Menendus Abbas, confirmo – Nuno Fernandi, confirmo – Rudericus Fernandi Cancellarius Domini Regis Fernandis, confirmo – Fernandus Petri, Joamnus Petri, Magister Martinus, Magister Iullelmus, Fernandus Zapatario. Isti burgenses pro consilio suo et autoritate sui concilii pecierunt istum forum Domino Regis Fernandi.

Burgenses de Allariz nunquam dent portaticus in Rippa avie.

Materias

abade; alimentos; alimentos; apóstolo; arcebispo; armas; audiencia; besta; bieito; bispo; boi; cabaleiro; cabaleiro; cabalo; cabrito; carniceiro; casas; cego; chanceler; cisterciense; coiro; comercio; concello; conde; construción; delito; diñeiros; doente; egua; electo; esposo; estranxeiro; familia; feira; festa; festa; fiador; fianza; fidalgo; fidalgo; fisco; forno; gando; homes bos; indagación; insulto; labrego; malfeitor; medidas; meiriño; mercado; mercado; mercador; mosteiro; mozo; muíño; mula; Nadal; pan; panos; Pascua; pedidos; pena; poboador; porco; portádego; prata; preito; prenda; privilexio; querela; rei; rexedor; roupa; saión; servizos; soldos; tenda; traizón; tributos; vaca; vacante; vasalo; veciñanza; viaxe; viño; violencia; xurisdición; carta de poboamento

Persoas

Diuarus, conde; Fernandus Arie; Fernandus Odoarii; Fernandus Petri, rexedor de Ribadavia; Fernandus Zapatarius, rexedor de Ribadavia; Fernandus, conde; García, abade de Oseira; Gundisalvus, bispo de Oviedo; Johannes Arie; Johannes Petri, rexedor de Ribadavia; Magister Iullelmus, rexedor de Ribadavia; Magister Martinus, rexedor de Ribadavia; Menendus Abbas; Menendus Faian; Nunus Fernandi; Paio, abade de Celanova; Pedro Gudesteiz, arcebispo de Santiago de Compostela; Pedro Seguín, bispo de Ourense; Petrus Arie; Petrus, conde; Ramirus, conde; Rudericus Fernandi, chanceler do rei; Sancius, abade Ramatensis; Suerus, bispo de Coria; Velascus Menendi; Xoán, bispo de Lugo; Xudas, apóstolo; Fernando II, rei de Galicia e León

Outros

Allariz, concello; Coria, bispado; Galicia, reino; León, reino; Lugo, bispado; Ourense, bispado; Oviedo, bispado; Sahagún, concello; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa María de Oseira, mosteiro; Santiago de Compostela, arcebispado; Ribadavia, concello

Lugares

Allariz; Celanova, San Salvador, mosteiro; Coria; Galicia, reino; León, reino; Lugo; Oseira, Santa María, mosteiro; Oviedo; Ramirás, San Pedro, mosteiro; Ribadavia; Sahagún; Santiago de Compostela; Toledo