GMH/ÍNDICE A-Z

552
1007/ 04 / 06
Preito entre Velasco Nuñez, en representación do mosteiro de Celanova, e Nausti Didaz ante Alfonso V, pola autoridade sobre varios homes de Froiás que eran descendentes duns homes que San Rosendo trouxera dende Monterroso.
TC, fols. 189r. - 189v.1

AGNITIO DE SENDINO ET SUA GENS.

Horta fuit intemtio inter Velasco Nuniz et Nausti Didaci super homines nomine Gundesindo et Donello qui erant habitantes in Hordines in casa de Cellanova, cuius homines [erant ...]2 Velasco Nuniz ad comendavit (...)3 abba et venit Nausti Didazi qui est (...)4 de Lutrio, ad inquirendos ipsos homines et ipsos mandamento. Et dicente Velasco Nuniz quia ipsos homines sunt de Cellanova qui venerunt de Monte Roso cum ipse episcopo domno Rudesindo cuius \h\omines erant, et intrarunt in ista terra et fillarunt in mandamento de Cellanova in villa Frogianes mulieres cum suas hereditates et ipso homine nomine Sindila avolo de Donello, et de Gundesindo, et fuerunt istos homines natos in ipso mandamento de Cellanova et in ipsas hereditates, et servierunt ipsos homines ad domnos de Cellanova usque hodie. Et dicente Nausti Didaci quia sunt de mandamento et non dabat avolentia unde servissent ab ipso mandamento nisi potestative querebat illos opprimere. Et sedente princeps Adefonsus hic in Congosto, et ducis Rodericus Ordoniz qui illa terra tenebat sub ipse, et venerunt ipsos infancones ante illex nomine Nausti Didaz et Velasco Nuniz et Aloitus abba, et baraliaverunt ipsos homines quomodo superius resonat. Et iudicavit ipse rex iudicium rectum quia homines unde avolencia non dabant de mandamento nec hereditate que non servissent ab ipso mandamento, et que des\s\ent ipsos homines iuramento de sua parte sicut et dederunt, quomodo fuerunt suos avolos de Cellanova sicut et illos sunt quomodo desursum resonat. Et iurarunt illos per si et cum eis, iuravit frater Andrias qui ipso mandamento tenebat, et alios duos Ramiro et Vistremiro, qui de ipso territorio sunt et sapiebant veritate. Et Nausti Didazi cum perfidia de ille abba, qui cum suos inimicos stabat et octurgabat pregabit illos ad pena, et miserunt ipsa nocentia hic in sancta Maria de Congosto ante Eita Menindiz qui erat iudice de ille rex in ipsa terra de Limia, et per nomine sagione Iohanne Monniz. Et mandavit ipsa pena exire limpia sicut iurarunt sua veritate, et levarunt / ipso nocente ante ille rex, et viderunt ipsa pena per veritate que Deus mandavit et elegit. Ipse rex iussit facere scripture firmitatis quia iam ipsos homines non sedeant inquietados post ipso mandamento sicut et fecerunt, sed ut serviant ad ipso monasterio Cellenove ubi illos Deus elegit. Et ego Nausti Didaz qui ipsos homines inquietabama tibi Velasco Nuniz, et a vobis Aloitus abba qui in capud estis, et cum adiutorio vestros homines devindigastis placitum facio scripture firmitatis que iam ad ipsos homines nullam inquietatem faciat post parte de ipso mandamento neque nos neque nostros intercessores qui post nos ad ipso mandamento venerint ad imperandum, et istam scripturam infringere voluerit5, sit anatematus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum apostolorum eius sit comdemnatus et perpetua ultione percussus, sit etiam in conspectu sanctorum martirum et sancti Spiritus et Christi perpetua anethema marenata, id est duplici perdiccione damnatus ut de hoc seculo sicut Datam et Abiron quibus continuo absorbeatur iatu tartareo penas cum I\u\de Christi traditore perhenniter cruciatus et insuper inferat vel inferamus ad domno cuius fuerint ipsos homines duplatos, et post partem regis mille solidos de auro, et ipse monasterio firmiter habeat roborem.

Facta agnicio vel placitum VIIIº idus Aprilis. Era XLVª post Mª.

Ego Nausti in hac agnicio vel placitum manu mea roboravi (signum).

Adefonsus nutu Dei rex in hac scriptura manu mea confirmo (signum)6. Rudericus prolis Ordoniz et comes cfr. Ordonio Almevice cfr. Aloitus abba cfr. Velasco Almevice cfr. Adefonsus abba cfr. Tructesindus Pelaiz cfr. Guttier preposito cfr. Pelagio Ikilaz cfr. Revelio Materniz cfr. Alvaro Bencaz cfr. Gundisalvo Froilaz cfr. Sub Christi nomine Vistrarius Iriensis et apostolice sedis episcopus confirma.

Qui presentes fuerunt: Tannoi ts. Framila ts. Sisnando ts.

FULGENTIUS notuit.

1 A parte superior dereita do folio está borrosa o que dificulta a súa lectura.

2 +-10.

3 +- 10.

4 +- 8.

5 Antes o escriba anotara volue. 

6 É un debuxo dunha man cunha espada.