GMH/ÍNDICE A-Z

431
1343, agosto, 31. Lugo
O Cabido ordena que os racioneiros teñan as porcións íntegras de todas as distribucións cotiás e do viño como os cóengos de aniversario.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 81v.

[...] et auctoritate reverendi patris ac domini domni Iohannis Dei et apostolice sedis gratia, episcopi lucensis, infrascriptos novem clericis aniversariorum ecclesie praelibate ducimus admintendos videlicet: Iohanem Fernandi, Gunsalvum Petri, Rodericum Iohanis, Fernandum [...], Gundissalvum Iohannis, et Fernandum Arie, presbitiris; ac Alfonsum Iohanis, Alffonsus Fernandi, Gundisalvum Petri acolitos et clericos chori [...] ecclesie, qui de cetero in ibi deserviant laudabiliter in divinis et portionis sibi sunt aliis canonicis aniversariorum quam diure [...] non fecerint ministrentur. Ita tamen quod de cetero nullum clericum admitamus nec recipiamus ad huiusmodi gratia faciendum [...] canonici aniversariorum ad numerum XVIim deducantur per iuramentum quod super hoc prestamus ad santa Dei evangelia pro [nos] et successoribus nostris inviolabiliter observare.

Actum est hoc Luci in capitulo supradicto ultima die menssis agusti anno domini Mº CCCºXºLIIº.

Qui presentes fuerunt in dicto capitulo: donnus Didacus Fernandi, decanus; donnus Fernandus de Deo, cantor; Alvar Didaci, archidiaconus de Neyra; Petrus Fernandi, archidiaconus de Sarrea; Arias Pelagii, archidiaconus de Deçon; Petrus Aris, scolasticus; Petrus Iacobi, iudex; Alffonsus Iohanis, thesaurarius; Andreas Petri, Velascus Didaci, Velascus Roderici, Fernandus Alffonsi, Iohanes Didaci, Velascus Petri et Iohannis Gundisalvi, canonici ecclesie supradicte ts. Et ego Iohannis Gunssalvi, canonicus et publicus notarius lucensis auctoritate reverendi patris et domini domni Iohannis divina miseratione eiusdem episcopi, et publicationi preffati statuti et vidi qualiter preffati decanus et capitulum prestiterunt ad sacta Dei evangelia corporaliter sacramentum, et episcopy instanciam hoc statutum in mei presencia scribi feci et quia omnibus et singulis una cum dictis testibus dum agerentur intergui hoc et signum meum apposui in testimonium promissorum. (+).